monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XIV. Ut idem Aeduini cum sua gente fidelis sit factus; et ubi Paulinus baptizaverit. <<<     >>> XVI. Ut Paulinus in provincia Lindissi praedicaverit; et de qualitate regni Aeduini.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XV. Ut provincia Orientalium Anglorum fidem Christi susceperit.

1 [DCXXVII.] [Tantum autem, etc. Al., tantam autem, ut fertur, devotionem.] Tantum autem devotionis Aeduini erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum [Earpualdo persuaderet. Earpualdi conversionem Fl. Wigorn., M. Westm. et Chron. Sax. ponunt anno 632, initium regni Sigbercti anno 636. Sed huic calculo series Historiae in Beda videtur adversari. Earpualdo enim statim post conversionem occiso, et Sigbercto, post tres annos usurpationis Ricbercti, in regnum succedente, Felix episcopus ad eum missus est ab Honorio Cantuar. Post 17 annos, ab eodem Honorio Thomas Felici successor datus est; et post 5 annos, ab eodem Honorio Berctgils sive Bonifacius Thomae supponitur, et sic perducimur ad annum 653, quo Honorius obiit. Iam vero recollectis his 22 annis, id est, 17 Felicis et 5 Thomae, initium Sigbercti incidit in annum 631, et conversio et caedes Eorpualdi cum Ricbercti tyrannia, in annum 627.] Earpualdo [Al., Carpualdo; al., Erpualdo; al., Eorpualdo] filio Redualdi persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua provincia suscipere.
2 Et quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei imbutus est, sed frustra: nam rediens domum, ab uxore sua et quibusdam perversis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei depravatus habuit posteriora peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo servire videretur, et diis quibus antea serviebat, atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad victimas daemoniorum.
3 Quod videlicet fanum rex eiusdem provinciae Alduulf [Al., Aldorlf], qui nostra aetate fuit, usque ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia vidisse testabatur.
4 Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cuius pater fuit Vuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Vuffingas appellant. Verum Eorpuald non multo postquam fidem accepit tempore, occisus est a viro gentili, nomine Ricbercto [Al., Richberto]; et exinde tribus annis provincia in errore versata est, donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct [DCXXXI], vir per omnia Christianissimus atque doctissimus, qui vivente adhuc fratre cum exsularet in Gallia, fidei sacramentis imbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam provinciam facere curavit.
5 Cuius studiis gloriosissime favit Felix episcopus, qui de Burgundiorum [Al., Burgundionum] partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum venisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum verbum vitae praefatae nationi Anglorum. Nec vota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor invenit. Siquidem totam illam provinciam iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in civitate [Domnoc. Hodie Dunwich, iam mari obruta. Sedes divisa primo cum Helmaham, deinde illuc translata, postea Thetfordiae posita, denique Nordovici.] Domnoc [Al., Dumnoc; al., Dummoc]: et cum decem ac septem [Al., septemdecim] annos eidem provinciae pontificali regimine praeesset [Al., praefuisset], ibidem in pace vitam finivit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.118 csg247.101 csg547.582 hab34.119

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik