Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XIV. Ut idem Aeduini cum sua gente fidelis sit factus; et ubi Paulinus baptizaverit.
1 | Igitur accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus, ac plebe perplurima fidem et lavacrum sanctae regenerationis, anno regni sui undecimo, qui est annus dominicae Incarnationis sexcentesimus vicesimus septimus, ab adventu vero Anglorum in Brittaniam annus circiter centesimus octogesimus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto Paschae, pridie Iduum Aprilium, in ecclesia sancti Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno cum catechizaretur atque ad percipiendum baptisma imbueretur, citato opere construxit. |
2 | In qua etiam civitate ipse doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donavit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curavit, docente eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. |
3 | Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est, ad finem usque imperii regis illius, verbum Dei, adnuente ac favente ipso, in ea provincia praedicabat: credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam: in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum. |
4 | Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun, et Aedilthryd filia [Al., filiae], et alter filius Vuscfrea quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac vita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus est et Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii [Al., et egregii] viri non pauci. |
5 | Tantus autem fertur tunc fuisse fervor fidei ac desiderium lavacri salutaris gente Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege et regina in villam regiam [Al. om. regiam] quae vocatur Adgefrin [Al., Adgebrin], triginta sex diebus ibidem cum eis catechizandi et baptizandi officio deditus moraretur: quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nil aliud ageret quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi verbo salutis instruere, atque instructam in fluvio Gleni, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere. Haec villa tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco qui vocatur Maelmin [Al., Melmun; al., Malmin; al., Melmin]. Haec quidem in provincia Berniciorum; sed et in provincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluvio Sualua [Al., Sualica; al., Suala], qui vicum Cataractam praeterfluit. Nondum enim oratoria vel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi Ecclesiae poterant aedificari. |
6 | Attamen in Campodono, ubi tunc etiam villa regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani a quibus Aeduini rex occisus, cum tota eadem villa succenderunt: pro qua reges posteriores fecere sibi villam in regione quae vocatur Loidis. Evasit autem ignem altare, quia lapideum erat: et servatur adhuc in monasterio reverentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi [Al., Tridulfi], quod est in silva Elmete. |