monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XII. Ut Aeduini per visionem quondam sibi exuli ostensam, sit ad credendum provocatus. <<<     >>> XIV. Ut idem Aeduini cum sua gente fidelis sit factus; et ubi Paulinus baptizaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XIII. Quale consilium idem cum Primatibus suis de percipienda fide Christi habuerit; et ut Pontifex eius suas aras profanaverit.

1 Quibus auditis, rex suscipere quidem se fidem quam docebat, et velle et debere respondebat. Verum adhuc cum amicis principibus [Al., principatibus; al., principalibus], et consiliariis suis sese de hoc collaturum esse dicebat, ut si et illi eadem cum illo sentire vellent, omnes pariter in fonte vitae Christo consecrarentur.
2 Et annuente Paulino, fecit ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et novus divinitatis qui praedicabatur cultus videretur.
3 Cui primus pontificum ipsius Coifi [Al., Coefi; al. Cyfi] continuo respondit: 'Tu, vide, rex, quale sit hoc quod nobis modo praedicatur: ego autem [Al. om. autem] tibi verissime quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino virtutis habet, nihil utilitatis religio illa [Al., habet religio] quam hucusque tenuimus: nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus quae agenda vel adquirenda disponunt.
4 Si autem dii aliquid valerent, me potius iuvare vellent, qui illis impensius servire curavi. Unde restat, ut si ea quae nunc nobis nova praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione, perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.
5 Cuius suasioni verbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: 'Talis, inquiens, mihi videtur, rex, vita hominum praesens in terris, ad comparationem eius quod nobis incertum est temporis, quale cum te residente ad coenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio et calido effecto coenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniensque unus passerum domum citissime pervolaverit [Al., pervolavit], qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit.
6 Ipso quidem tempore quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo [Al., minimo] spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidve praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit [Al., attulerit], merito esse sequenda videtur.' His similia et caeteri maiores natu ac regis consiliarii divinitus admoniti prosequebantur.
7 Adiecit autem Coifi, quia vellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo quem praedicabat, verbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamavit, auditis eius sermonibus, dicens: 'Iam olim intellexeram nihil esse quod colebamus: quia videlicet quanto studiosius in eo cultu veritatem quaerebam, tanto minus inveniebam.
8 Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione veritas claret illa, quae nobis vitae, salutis et beatitudinis aeternae dona valet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria quae sine fructu utilitatis sacravimus, ocius anathemati et igni contradamus [Al., tradamus].' Quid plura? praebuit palam adsensum evangelizanti [Al., evangelizandi] beato Paulino rex, et abrenunciata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est.
9 Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis quibus erant circumdata, primus profanare deberet; ille respondit: 'Ego. Quis enim ea quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo vero donatam destruam?' Statimque abiecta superstitione vanitatis, rogavit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens, ad idola destruenda veniret [Al., venit]. Non enim licuerat pontificem sacrorum vel arma ferre, vel praeter [Al., praeterquam] in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola.
10 Quod aspiciens vulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut propiabat [Al., appropiabat; al., appropinquabat] ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea quam tenebat: multumque gavisus de agnitione veri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis.
11 Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Dorwentionem, et vocatur hodie [Godmunddingaham. Hodie etiam nomen retinet Godmundham, id est, Deorum Septum. Locus celebris non solum Saxonicis, sed etiam Romanis, imo Brittanicis idololatriis. Iuxta situm est Delgovitium, quod Cambdenus deducit a Brittanico Delgwe, quod apud illum deorum statuas denotat, hodie Wigton, id est, Idolorum oppidum.] Godmunddingaham, ubi pontifex ipse inspirante Deo vero polluit ac destruxit eas quas ipse sacraverat aras.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.113 csg247.97 csg547.581 hab34.115

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XII. Ut Aeduini per visionem quondam sibi exuli ostensam, sit ad credendum provocatus. <<<     >>> XIV. Ut idem Aeduini cum sua gente fidelis sit factus; et ubi Paulinus baptizaverit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik