monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XI. Ut coniugem ipsius, per epistolam, salutis illius sedulam agere curam monuerit. <<<     >>> XIII. Quale consilium idem cum Primatibus suis de percipienda fide Christi habuerit; et ut Pontifex eius suas aras profanaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XII. Ut Aeduini per visionem quondam sibi exuli ostensam, sit ad credendum provocatus.

1 [DCXXVI.] Haec quidem memoratus papa Bonifacius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius, literis agebat. Sed et oraculum caeleste quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas divina revelare dignata est, non minimum ad suscipienda vel intelligenda doctrinae monita salutaris sensum iuvit illius.
2 Cum ergo videret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis, ad humilitatem viae salutaris, et suscipiendum mysterium vivificae crucis inclinari, ac pro salute illius, simul et gentis cui praeerat, et verbo exhortationis apud homines, et apud divinam pietatem verbo deprecationis ageret; tandem, ut verisimile videtur, didicit in spiritu, ut quod vel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum.
3 Nec exinde distulit quin continuo regem ammoneret explere votum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius aerumnis exemptus, ad regni fastigia perveniret.
4 Erat autem oraculum huiusmodi: Cum [Persequente illum Aedilfrido. Fuit Aeduin filius et haeres Aellae Deirorum regis; moriente patre Trimulus relictus, ab Aedilfrido Berniciorum rege qui Accam filiam Aellae duxit uxorem, tum regno tum patria exclusus, et apud Redualdum potentissimum Orient. Sax. regem profugus. Notatum hic esto hunc Aellam Aeduini patrem fuisse regem ad cuius nomen Gregorius alludit in capite primo. Nam absurde Codex A. T. C., pag. 14, traditionem illam torquet ad Aellam regem Occid. Saxon., patrem Cissae.] persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnavit, per diversa occultus loca vel regna, multo annorum tempore profugus vagaretur; tandem venit ad [Al. add. regem] Redualdum, obsecrans ut vitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando servaret: qui libenter eum excipiens, promisit se quae petebatur [Al., petebat], esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum provincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognovit, misit nuncios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent: neque aliquid profecit.
5 Misit secundo, misit tertio, et copiosiora [Al. add. auri et] argenti dona offerens, et bellum insuper illi si contemneretur, indicens. Qui vel minis fractus, vel corruptus muneribus, cessit deprecanti, ut sive occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animadvertit, intravit cubiculum quo dormire disponebat; erat enim prima hora noctis, et evocatum foras; quid erga eum agere rex promisisset, edocuit et insuper adiecit: Si ergo vis, hac ipsa hora educam te de hac provincia, et ea in loca introducam, ubi nunquam te vel Redualdus vel Aedilfridus invenire valeant. Qui ait: 'Gratias quidem ago benevolentiae tuae; non tamen hoc facere possum quod suggeris, ut pactum quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit.
6 Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisquam me morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae provincias, tot annorum temporumque curriculis vagabundus, hostium vitabam insidias?' Abeunte igitur amico remansit Aeduin solus foris, residensque moestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quove pedem verteret nescius.
7 Cumque diu tacitis mentis angoribus et caeco carperetur igni, vidit subito intempestae noctis silentio adpropinquantem sibi hominem vultus habitusque incogniti: quem videns, ut ignotum et inopinatum, non parum expavit. At ille accedens salutavit eum, et interrogavit, quare illa hora, caeteris quiescentibus et alto sopore pressis, solus ipse moestus in lapide pervigil sederet.
8 At ille vicissim sciscitabatur quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: 'Ne me aestimes tuae moestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire: scio enim certissime qui es, et quare moeres, et quae ventura tibi in proximo mala formidas.
9 Sed dicito mihi quid mercis [Al., mercedis] dare velis ei, si qui sit, qui his te moeroribus absolvat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.' Qui cum se omnia quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: 'Quid si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in veritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas?
10 ' At Aeduin constantior interrogando factus, non dubitavit promittere, quin ei qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: 'Si autem, inquit, is qui tibi tanta taliaque dona veraciter adventura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac vitae melius atque utilius quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis unquam audivit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
11 ' Nec distulit Aeduin quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proveheret. Quo accepto responso, confestim is qui loquebatur cum eo, imposuit dexteram suam capiti eius, dicens: 'Cum hoc ergo tibi signum [Al. om. signum] advenerit, memento huius temporis, ac loquelae nostrae, et ea quae nunc promittis adimplere ne differas.
12 ' Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intelligeret non hominem esse qui sibi apparuisset, sed spiritum.
13 Et cum regius iuvenis solus adhuc ibidem sederet, gavisus quidem de collata sibi [Al., pia et benigna] consolatione, sed multum solicitus ac mente sedula cogitans quis esset ille, vel unde veniret [Al., venisset] qui haec sibi loqueretur, venit ad eum praefatus amicus illius, laetoque vultu salutans eum: 'Surge, inquit, intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum compone, quia mutatum [Al., immutatum] est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam servare disponit: postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto revelavit, revocavit eum illa ab intentione, ammonens quia nulla ratione conveniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro vendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.
14 ' Quid plura? Fecit rex ut dictum est: nec solum exulem nunciis hostilibus [Al., hostibus] non tradidit, sed etiam eum ut in regnum perveniret, adiuvit. Nam mox redeuntibus domum nunciis, exercitum ad debellandum Aedilfridum collegit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum impari, non enim dederat illi spatium quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum, occidit in finibus gentis Merciorum ad [Ad Orientalem plagam. Prope Idleton.] orientalem plagam amnis qui vocatur Idlae: in quo certamine et filius Redualdi, vocabulo Raegenheri, occisus est: ac sic Aeduinus iuxta oraculum quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias vitavit, verum etiam eidem perempto in regni gloriam successit.
15 Cum ergo praedicante verbum Dei Paulino Rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis competentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset [Al. add. et], quae religio sequenda sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die vir Dei, imposuit dexteram capiti eius, et an hoc signum agnosceret requisivit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere vellet, levavit eum, et quasi familiari voce affatus: 'Ecce, inquit, hostium manus quos timuisti, Domino donante, evasisti; ecce, regnum quod desiderasti, ipso largiente percepisti.
16 Memento ut tertium quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta servando, qui te et a temporalibus adversis eripiens, temporalis regni honore sublimavit; et si deinceps voluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare volueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.109 csg247.94 csg547.580 hab34.111

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XI. Ut coniugem ipsius, per epistolam, salutis illius sedulam agere curam monuerit. <<<     >>> XIII. Quale consilium idem cum Primatibus suis de percipienda fide Christi habuerit; et ut Pontifex eius suas aras profanaverit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik