monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, IX. De imperio regis Aeduini, et ut veniens ad evangelizandum ei Paulinus, primo filiam eius cum aliis fidei Christianae sacramentis imbuerit. <<<     >>> XI. Ut coniugem ipsius, per epistolam, salutis illius sedulam agere curam monuerit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT X. Ut papa Bonifacius eumdem regem missis literis sit hortatus ad fidem.

1 [DCXXV.] [Quo tempore. Licet Beda ponat has Bonifacii litteras post acta prioris capitis quibus annum assignat 626, necesse tamen est datas fuisse eas an. 625. In illo enim anno Bonifacius obiit 22 Octobris. Quo tempore igitur hic, idem est Bedae quod interea alibi.] Quo tempore exhortatorias ad fidem literas a pontifice sedis apostolicae Bonifacio accepit, quarum ista est forma: [Exemplar epistolae, etc., om. ed. Cantab. et Lugdun., et quaedam mss.] Exemplar epistolae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae [Al., Romae] Ecclesiae Bonifacii, directae viro glorioso Aeduino regi Anglorum.
2 'Viro glorioso Aeduino regi Anglorum, Bonifacius episcopus servus servorum Dei.
3 'Licet summae divinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non valeat, quippe quae sui magnitudine ita invisibili atque investigabili aeternitate consistit, ut haec [Al., eam] nulla ingenii sagacitas, quanta sit, comprehendere disserereque sufficiat: quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semetipsa proferetur, secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit; ad adnunciandum vobis plenitudinem fidei Christianae, sacerdotalem curavimus sollicitudinem prorogare [Al., praerogare], ut perinde Christi Evangelium, quod Salvator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, vestris quoque sensibus inserentes, salutis vestrae remedia [Al., remedio] propinentur.
4 Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo verbo praeceptionis suae condidit et creavit, caelum videlicet et terram, mare et omnia quae in eis sunt, dispositis ordinibus quibus subsisteret, coaeterni Verbi sui consilio, et sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogativam indulsit, ut eum cunctis praeponeret, atque servato termino [Al., tempore] praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, quod est individua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide veneratur et colit: cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur.
5 Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae [Dilatandi subdi. Al., dilatandi gratia, subdi; al., dilatandi gratia, subdendique; al., dilatandae subsidio; al., dilatandae subsidii; al., dilatandae subsidiis.] dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, sancti Spiritus fervore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
6 'Quae enim in gloriosi filii nostri Andubaldi regis, gentibusque ei subpositis illustratione, clementia Redemptoris fuerit operata, plenius ex vicinitate locorum vestram gloriam coniicimus cognovisse. Eius ergo mirabile donum, et in vobis certa spe, caelesti [Al., spei caelestis] longanimitate conferri confidimus.
7 Cum profecto gloriosam coniugem vestram, quae vestri corporis pars esse dignoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem illuminatam agnovimus. Unde praesenti stylo gloriosos [Al., gloriosius] vos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curavimus; quatenus abominatis idolis, eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum sanctum, ut [Al., et] credentes, a diabolicae captivitatis nexibus, sanctae et individuae Trinitatis cooperante potentia absoluti, aeternae vitae possitis esse participes.
8 'Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem [Al., suppositionem] colentes amplectuntur, eorum quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per Psalmistam dicitur: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit [Psalm. XCV, 5]. Et iterum: Oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: similes ergo efficiuntur his qui spem suae confidentiae ponunt in eis [Psalm. CXIII, 5-8]. Quomodo enim iuvandi quemlibet possunt habere virtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam, subpositorumque tibi manibus construuntur?
9 quibus videlicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti? qui nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt; sed tanquam lapis in uno loco positus, ita constructi [Al., constricti], nihilque intelligentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam neque laedendi neque iuvandi facultatem adepti sunt?
10 Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus vos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto reperire non possumus.
11 'Unde oportet vos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemptum est, execrandam diabolicae versutiae subplantationem, qui divinae bonitatis operibus invidus aemulusque consistit, a cordibus vestris abiicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae compage vobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate [Al., procurare]. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae nunquam viventem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, vobis patenter insinuet quam nihil erat quod eatenus colebatis: dum profecto meliores vos qui spiritum viventem a Domino percepistis, eorum constructioni [Al., constructione] nihilominus existatis: quippe quos Deus omnipotens exprimi hominis quem plasmavit cognatione, deductis [Al., deductus; al., deductos] per saecula innumerabilibus propaginibus pullulare constituit.
12 Accedite ergo ad agnitionem eius qui vos creavit, qui in vobis vitae insufflavit spiritum, qui pro vestra redemptione Filium suum unigenitum misit, ut vos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiae diabolicae pravitatis [Al. om. pravitatis], caelestibus praemiis muneraret.
13 'Suscipite [Al. add. ergo] verba praedicatorum, et Evangelium Dei quod vobis adnunciant; quatenus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem et in Iesum Christum eius Filium, et [Al. add. in] Spiritum sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a vobis sollicitatione venenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum sanctum renati, ei cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius [Opitulante munificentia, etc. Al., opitulatione et munificentia; al., opitulante munificentia; al., opitulatione munificentiae.] opitulante munificentia, valeatis
14 'Praeterea benedictionem protectoris vestri beati Petri apostolorum principis vobis direximus; id est, camisiam cum ornatura in [Auro una. Al., auro unam et laenam ancyrianam unam.] auro una, et [Lena Anciriana. Sacerdoti capa esset, militi est pallium, ab Ancyra allatum.] lena anciriana una: quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.102 csg247.88 csg547.578 hab34.105

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, IX. De imperio regis Aeduini, et ut veniens ad evangelizandum ei Paulinus, primo filiam eius cum aliis fidei Christianae sacramentis imbuerit. <<<     >>> XI. Ut coniugem ipsius, per epistolam, salutis illius sedulam agere curam monuerit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik