Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT IX. De imperio regis Aeduini, et ut veniens ad evangelizandum ei Paulinus, primo filiam eius cum aliis fidei Christianae sacramentis imbuerit.
1 | Quo tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est, ea natio Anglorum quae ad aquilonalem Humbrae fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino, verbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit [DCXXV]. Cui videlicet regi in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creverat imperii: ita ut, quod nemo Anglorum ante eum [Al. add. fecit], omnes Brittaniae fines, qua vel ipsorum vel Brittonum provinciae habitant [Al., habitabantur], sub ditione acceperit. Quin et Mevanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugavit Anglorum: quarum prior quae ad austrum est et situ amplior, et frugum proventu atque ubertate felicior, nongentarum sexaginta familiarum mensuram, iuxta aestimationem Anglorum; secunda trecentarum et ultra spatium tenet. |
2 | Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius, cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae [Al. Tate] vocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret [Al., petierat]: responsum est, non esse licitum Christianam virginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis qui veri Dei cultus esset prorsus ignarus. |
3 | Quae cum Aeduino verba nuncii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei quam virgo colebat, esse facturum: quin potius permissurum ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus qui secum venissent, viris sive feminis, sacerdotibus seu ministris more Christiano servaret. Neque abnegavit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inveniri. |
4 | Itaque promittitur virgo, atque Aeduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus vir Deo dilectus Paulinus qui cum illa veniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, quotidiana exhortatione et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret. |
5 | Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die duodecima Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo vicesimo quinto: et sic cum praefata virgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis advenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem quam adibat, ad agnitionem veritatis advocans, iuxta vocem Apostoli, uni viro sponso [Al. om. sponso] virginem castam exhiberet Christo. Cumque in provinciam venisset, laboravit multum, ut et eos qui secum venerant, ne a fide deficerent [Al., discederent], Domino adiuvante, contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando converteret. |
6 | Sed sicut Apostolus ait, quamvis multo tempore illo laborante in verbo, deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium, ne eis fulgeret illuminatio Evangelii gloriae Christi. |
7 | Anno autem sequente venit in provinciam quidam sicarius, vocabulo Eumer [Al., Eumerus], missus a rege Occidentalium Saxonum, nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et vita privaturum: qui habebat sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri vulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste iuvaretur veneni. |
8 | Pervenit autem ad regem primo die Paschae, iuxta amnem Deruventionem [Al., Boruventionem], ubi tunc erat villa regalis, intravitque quasi nuncium domini sui referens: et cum simulatam legationem ore astuto volveret, exsurrexit repente, et evaginata sub veste sica, impetum fecit in regem. |
9 | Quod cum videret Lilla minister regi [Al., regis] amicissimus, non habens scutum ad manum quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis: sed tanta vi hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem vulneraret. Qui cum mox undique gladiis impeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Frodheri [Al., Fordheri], sica nefanda peremit. |
10 | Eadem autem nocte sacrosancta Dominici Paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen Eanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore gravi sobolem procrearet. |
11 | Cuius verbis delectatus rex, promisit se abrenunciatis idolis Christo serviturum, si vitam sibi et victoriam donaret pugnanti adversus regem, a quo homicida ille, qui eum vulneraverat, missus est: et in pignus promissionis implendae, eandem filiam suam [Al. om. suam] Christo consecrandam Paulino episcopo adsignavit; quae baptizata est die sancto Pentecostes, prima de gente Nordanhymbrorum, cum undecim [Al., duodecim] aliis de familia eius. |
12 | Quo tempore curatus a vulnere sibi pridem inflicto, rex, collecto exercitu, venit adversus gentem [Al., regem] Occidentalium Saxonum, ac bello inito, universos quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque victor in patriam reversus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianae percipere voluit: quamvis nec idolis ultra servivit, ex quo se Christo serviturum esse promiserat. |
13 | Verum primo diligentius ex [Al. add. eo] tempore, et ab ipso venerabili viro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus quos sapientiores noverat, curavit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipse cum esset vir natura sagacissimus, saepe diu solus residens, ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio servanda tractabat. |