Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT VIII. Ut Bonifacius papa Iusto successori eius pallium et epistolam miserit.
1 | [DCXXIV.] Cui statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis Ecclesiae episcopus. Illi autem Ecclesiae Romanum pro se consecravit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifacio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma: |
2 | 'Dilectissimo fratri Iusto, Bonifacius. Quam devote, quamque etiam vigilanter pro Christi Evangelio elaboraverit vestra fraternitas, non solum epistolae a vobis directae tenor, immo indulta desuper operi vestro perfectio indicavit. Nec enim omnipotens Deus, aut sui nominis sacramentum, aut vestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus Evangelii fideliter repromisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Al., mundi] [Matth. XXVIII, 20]. Quod specialiter iniuncto vobis ministerio eius clementia demonstravit, aperiens corda gentium [Al., gentilium] ad suscipiendum praedicationis vestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fat giorum vestrorum delectabilem cursum, bonitatis suae suffragiis illustravit, dum creditorum vobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum impendens, ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus praeparavit. Hocque etiam illa vobis repensatione collatum est, qua [Al., qui] iniuncto ministerio iugiter persistentes, laudabili patientia redemptionem gentis illius exspectastis [Al., exspectatis], et vestris ut proficerent meritis, eorum est salvatio propinata; dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth XXIV, 13]. Salvati ergo estis spe patientiae, et tolerantiae virtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Salvatoris. |
3 | Susceptis namque apicibus filii nostri Adulvaldi regis, reperimus quanta sacri eloquii eruditione, eius animum ad verae conversionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas vestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque vicinarum, vestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam: quatenus, sicut scriptum est, consummati operis vobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur. |
4 | Et vere per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae verba ipsorum, universalis gentium confessio suscepto Christianae sacramento fidei protestetur [Al., protestatur]. |
5 | 'Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis invitati direximus, quod videlicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperavimus: concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia celebrare: ita ut Christi Evangelium plurimorum adnunciatione, in omnibus gentibus quae necdum conversae sunt, dilatetur. |
6 | Studeat ergo tua fraternitas, hoc quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate servare. Intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini implorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum, ante tribunal summi et venturi Iudicis repraesentes. |
7 | Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.' |