monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, VI. Ut correptus ab apostolo Petro Laurentius Aeodbaldum Regem ad Christum converterit, qui mox Mellitum et Iustum ad praedicandum revocaverit. <<<     >>> VIII. Ut Bonifacius papa Iusto successori eius pallium et epistolam miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT VII. Ut Mellitus episcopus flammas ardentis suae civitatis orando restinxerit.

1 Hoc enim regnante rege [DCXIX] beatus archiepiscopus Laurentius regnum [Caeleste conscendit. Idem Gotselinus qui Augustini Vitam et translationem scripsit, scripsit et Laurentii, Melliti et aliorum. Fuit ille Gotselinus, ut obiter dicam, monachus Bertinianus, qui in Angliam a S. Anselmo Cantuar. evocatus. Rameseae primum, deinde Doruberniae consedit. Huius auctoris et operis meminit W. Malm. de Pont. Quod scripsit de Laurentio non exstat, Molanus autem vidit et Capgravius abbreviavit. Dicitur Laurentius non solum litteras scripsisse, sed iter etiam in Scotiam suscepisse, et synodum in insula Mannia tenuisse ad pacem Ecclesiarum stabiliendam, et multa miracula undequaque perpetrasse, de quibus nihil in Beda. Memoria eius in Martyrologiis celebratur 2 Febr.] caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta praedecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum: post quem [Al., postquam] Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruvernensis Ecclesiae tertius ab Augustino suscepit: Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat Ecclesiam, qui cum magna Ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifacio, qui post Deusdedit Ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae sexcentesimo decimo nono [Al., octavo]. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, gravatus, sed mentis gressibus sanis [Al., sanus], alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda et quaerenda pervolans.
2 Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
3 Denique ut unum virtutis eius, unde caetera intelligi possint, testimonium referam; tempore quodam civitas Doruvernensis per culpam incuriae igni [Al. igne] correpta, crebrescentibus coepit flammis consumi: quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque civitatis esset pars vastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in divinum, ubi humanum deerat, auxilium, iussit se obviam saevientibus, et huc illucque volantibus ignium globis efferri.
4 Erat autem eo loci ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum quatuor Coronatorum. Ibi perlatus obsequentum manibus episcopus, coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiverat. Nec mora, ventus qui a meridie flans, urbi [Al., ubi] incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo vim sua furoris a laesione locorum quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque extinctis compescuit.
5 Et quia vir Dei igne divinae caritatis fortiter ardebat, quia [Al., qui] tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque laesione crebris orationibus vel exhortationibus repellere consueverat, merito ventis flammisque mundialibus praevalere, et ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat.
6 Et hic ergo postquam annis quinque rexit Ecclesiam, Aeodbaldo regnante migravit ad caelos, sepultusque est cum patribus suis in saepedicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo vicesimo quarto, die octavo Kalendarum Maiarum [Al., Martiarum].
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.95 csg247.82 csg547.577 hab34.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik