Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT VI. Ut correptus ab apostolo Petro Laurentius Aeodbaldum Regem ad Christum converterit, qui mox Mellitum et Iustum ad praedicandum revocaverit.
1 | Cum vero et [Al. om. et] Laurentius Mellitum Iustumque secuturus ac Brittaniam esset relicturus [DCXVII], iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli de qua frequenter iam diximus, stratum parari, in quo cum post multas preces ac lacrymas ad Dominum [Al. Deum] pro statu Ecclesiae fusas, ad quiescendum membra posuisset atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens, sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem quem sibi ipse crediderat, relinqueret, vel cui pastorum oves Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret. |
2 | 'An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro parvulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendaverat, vincula, verbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?' His beati Petri flagellis simul et exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius, mox mane facto venit ad regem, et retecto [Al. reiecto] vestimento quantis esset verberibus laceratus ostendit. Qui multum miratus, et inquirens quis tanto viro tales ausus esset plagas infligere: ut audivit quia suae causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum; atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato connubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus, Ecclesiae rebus quantum valuit, in omnibus consulere ac favere curavit. |
3 | Misit etiam Galliam, et revocavit Mellitum ac Iustum, eosque ad suas Ecclesias libere instituendas [Al. restituendas; al., instruendas] redire praecepit: qui post annum ex quo abierunt, reversi sunt [DCXVIII]; et Iustus quidem ad civitatem Hrofi, cui praefuerat, rediit, Mellitum vero Lundonienses episcopum recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus servire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis antistitem suae posset Ecclesiae reddere. Verumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conversus est, divinis se studuit mancipare praeceptis. |
4 | Denique et in monasterio beatissimi apostolorum principis, ecclesiam sanctae Dei genitricis fecit, quam consecravit archiepiscopus Mellitus. |