Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT V. Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus, successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Iustus a Brittania discesserint.
1 | Anno ab incarnatione dominica sexcentesimo decimo sexto, qui est annus vicesimus primus ex quo Augustinus [Al. add. episcopus] cum sociis ad praedicandum genti Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum, post regnum temporale, quod quinquaginta et sex annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit: qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum, cunctis australibus eorum provinciis quae Humbrae fluvio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperavit; sed primus omnium caeli regna conscendit. |
2 | Nam primus imperium huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua eorum Ceaulin vocabatur; tertius, ut dixi, Aedilberct rex Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam vivente Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduin rex Nordanhymbrorum gentis, id est, eius quae ad borealem Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore potentia cunctis qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brittonum populis praefuit, praeter Cantuariis [Al., Cantuarios] tantum; nec non et Mevanias Brittonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu [Al., Oswi, Oswin] frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore coercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septemtrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum. Defunctus vero est rex Aedilberct die vigesima quarta mensis Februarii, post viginti et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini, intra ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctae condita est. |
3 | Qui inter caetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur et observantur ab ea: in quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum vel Ecclesiae, vel episcopi, vel reliquorum ordinum furto auferret: volens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, praestare. |
4 | Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici [Al., Hirminrici], cuius pater Octa, cuius pater Oeric [Al., Orric], cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare. Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc invitatus a Vurtigerno [Al., Vurtigerio] Brittaniam primus intravit, ut supra retulimus. |
5 | At vero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc Ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam Apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet. |
6 | Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem vomitum revertendi, his qui sub imperio sui parentis, vel favore vel timore regio, fidei et castimoniae iura susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido regi castigando et [Al., vel] corrigendo defuere: nam crebra mentis vesania et spiritus immundi invasione premebatur. |
7 | Auxit autem procellam huiusce [Al., huiusmodi] perturbationis, etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens, tres suos filios, qui pagani perduraverant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam vivente eo aliquantulum intermisisse videbantur, palam servire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. |
8 | Cumque viderent pontificem celebratis in ecclesia missarum sollemniis, Eucharistiam populo dare, dicebant, ut vulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: 'Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba [Al., Saeba], sic namque eum appellare consuerant, dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis? |
9 | ' Quibus ille respondebat: 'Si vultis ablui fonte illo salutari quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes: sin autem lavacrum vitae contemnitis, nullatenus valetis panem vitae percipere.' At illi: 'Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere novimus, sed tamen pane illo refici volumus. |
10 | ' Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti, nequaquam fieri posse ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret [Al., communicet], ad ultimum furore commoti, aiebant: 'Si non vis adsentire [Al., adsentiri] nobis in tam facili causa quam petimus, non poteris iam in nostra provincia demorari.' Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt. |
11 | [DCXVII.] Qui expulsus inde, venit Cantiam, tractaturus cum Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est communi consilio, quia satius esset ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deservirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo [Al., primi] Mellitus ac Iustus, atque ad partes Galliae successere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo [Al. add. post] tempore qui praeconem a se veritatis expulerant [Al., depulerant], daemonicis cultibus impune serviebant. |
12 | Nam egressi contra gentem Genissorum in praelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt, nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera vulgus potuit recorrigi [Al. corrigi], atque ad simplicitatem fidei et caritatis quae est in Christo, revocari. |