Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT IV. Ut Laurentius cum coepiscopis suis Scottos unitatem sanctae Ecclesiae, et maxime in Pascha observando sequi monuerit, et ut Mellitus Romam venerit.
1 | Successit [Al., add. autem] Augustino in episcopatum Laurentius [DCV], quem ipse idcirco adhuc vivens ordinaverat, ne se defuncto status Ecclesiae tam rudis, vel ad horam pastore destitutus, vacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris Ecclesiae, hoc est, beatissimi apostolorum principis Petri, qui fundata Romae Ecclesia Christi Clementem sibi adiutorem evangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. |
2 | Laurentius archiepiscopi [Al., archiepiscopatus] gradu potitus strenuissime fundamenta Ecclesiae, quae nobiliter iacta vidit, augmentare [Al., augmentari], atque ad profectum [Al., perfectum] debiti culminis, et crebra voce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis provehere curavit. Denique non solum novae quae de Anglis erat collecta, Ecclesiae curam gerebat, sed et veterum Brittaniae incolarum, necnon et Scottorum qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem impendere sollicitudinem curabat. |
3 | Siquidem ubi Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brittonum in ipsa Brittania vitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognovit, maxime quod Paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a decima quarta luna usque ad vicesimam dominicae resurrectionis diem observandum esse putarent; scripsit cum coepiscopis suis, exhortatoriam ad eos epistolam: obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae observationis cum ea quae toto orbe diffusa est Ecclesia Christi, tenere; cuius videlicet epistolae principium hoc est: |
4 | [DCIX.] 'Dominis carissimis fratribus episcopis, vel abbatibus per universam Scottiam, Laurentius, Mellitus et Iustus, episcopi, servi servorum Dei. |
5 | 'Dum nos sedes apostolica, more suo sicut in universo orbe terrarum, in his Occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae Brittania nuncupatur, contigit introisse antequam cognosceremus: credentes quod iuxta morem universalis Ecclesiae ingrederentur, in magna reverentia sanctitatis tam Brittones quam Scottos venerati sumus; sed cognoscentes Brittones, Scottos meliores putavimus. Scottos vero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memo ravimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis venientem, nihil discrepare a Brittonibus in eorum conversatione didicimus. |
6 | Nam Daganus episcopus ad nos veniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio quo vescebamur, sumere voluit.' Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis, etiam Brittonum sacerdotibus literas suo gradui condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare satagit [Al., sategit]. Sed quantum haec agendo profecerit, adhuc praesentia tempora declarant. |
7 | His temporibus venit Mellitus, Lundoniae episcopus, Romam, de necessariis Ecclesiae Anglorum [Al., add. causis] cum apostolico papa Bonifacio tractaturus. Et cum idem papa reverentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae [Al., in Italia], de vita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno octavo imperii Focatis principis, indictione decima tertia, tertia [Al., quarta] die Kalendarum Martiarum [DCX]: ut quaeque [Al., quaecunque] erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens, secum Anglorum Ecclesiis mandanda [Al., mandata] atque servanda deferret, una cum epistolis quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio, et clero universo, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit. |
8 | Hic est Bonifacius, quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo [Al., episcopus], qui impetravit a Focate principe, donari Ecclesiae Christi templum Romae quod Pantheon vocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum: in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis, atque omnium martyrum Christi; ut exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet. |