Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT PRIMUM. De obitu beati papae Gregorii.
1 | His temporibus, id est, anno dominicae incarnationis sexcentesimo quinto, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae tredecim annos, menses sex, et dies decem gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus. |
2 | De quo nos convenit, quia nostram, id est, Anglorum gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria convertit, latiorem in nostra Historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia cum primum in toto orbe pontificatum gereret, et conversis iam dudum ad fidem veritatis esset praelatus Ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam, Christi fecit Ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino. |
3 | Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proavis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique [Al., deinde] Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, vir magnae gloriae in Christo et Ecclesia, eius fuit atavus. |
4 | Sed et ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati virtute devotionis exercuit. Nobilitatem vero illam quam ad saeculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis divina gratia largiente convertit. Nam mutans repente habitu saeculari, monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conversari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subter-essent, ut rebus omnibus quae volvuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore, ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae et laboris sui praemium, amaret. |
5 | Hoc [Al., Haec] autem ipse de se, non profectum iactando virtutum, sed deflendo potius defectum quem sibi per curam pastoralem incurrisse videbatur, referre consueverat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui virtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ' At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulcram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. |
6 | Cumque se pro descensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi: dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Haec quidem sanctus vir ex magnae [Al., magna] humilitatis intentione dicebat: sed nos credere decet, nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, imo potiorem tunc sumpsisse profectum de labore conversionis multorum, quam de propriae [Al., propria] quondam quiete conversationis habuerat: maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curavit; et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius [Al., apocrisarius] ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conversatus palatio propositum vitae caelestis intermisit. |
7 | Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit observantiae regularis habere; videlicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium impulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos quotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium. |
8 | Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad caelestis vitae exercitia magis magisque succensus. |
9 | Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis involutum obscuritatibus, mystica interpretatione discuteret: neque negare potuit opus quod sibi fraternus amor multis utile futurum imponebat. Sed eumdem librum, quomodo iuxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per triginta et quinque libros expositionis miranda ratione perdocuit. |
10 | Quod videlicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoavit, Romae autem iam pontifex factus explevit [Al., implevit]. Qui cum esset regia in urbe positus, nascentem ibi novam haeresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso ex quo orta est, initio, iuvante se gratia catholicae veritatis, attrivit. Siquidem Eutychius, eiusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis aereque subtilius esse futurum: quod ille audiens, et ratione veritatis, et exemplo dominicae resurrectionis probavit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum [Al. add. in] illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae: iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato, dicit ipse discipulis: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]. In cuius adsertione fidei venerabilis Pater Gregorius in tantum contra nascentem haeresim novam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, comminuit, ut nullus exinde sit inventus qui eius resuscitator existeret. |
11 | Alium quoque librum composuit egregium, qui vocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad Ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores vivere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam quotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias [Al., homilias] Evangelii numero quadraginta composuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit. |
12 | Libros etiam Dialogorum quatuor fecit, in quibus rogatu Petri diaconi sui, virtutes sanctorum quos in Italia clariores nosse vel audire poterat, ad exemplum vivendi posteris collegit: ut sicut in libris Expositionum suarum quibus sit virtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae virtutum earumdem sit claritas ostenderet. |
13 | Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partem, quae videbantur obscuriores, per homilias viginti et duas, quantum lucis intus habeant demonstravit. Excepto libello Responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; libello quoque synodico. quem cum episcopis Italiae de necessariis Ecclesiae causis utillimum composuit, et familiaribus ad quosdam literis. |
14 | Quod eo magis mirum est, tot eum ac tanta condere volumina potuisse, quod omni pene iuventutis suae tempore, ut verbis ipsius loquar, crebris viscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem [Al., quoque], sed tamen continuis febribus anhelabat. Verum inter haec, dum sollicitus pensaret quia Scriptura teste: Omnis filius qui recipitur, flagellatur; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumptione respirabat. |
15 | Haec quidem de immortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui [Al., restringi]. Nam alii quidem pontifices construendis ornandisque auro vel argento ecclesiis operam dabant: hic autem totus erga animarum lucra vacabat. |
16 | Quidquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Iob veraciter dicere posset: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. |
17 | Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vetimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam [Iob. XXIX, 11, 17]. Et paulo post: Si negavi, inquit, quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci. |
18 | Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum [Iob. XXXI, 17, 18]. |
19 | Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, aeternae libertatis fecit esse participem: cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dixit in Expositione beati Iob: 'Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud noverat quam barbarum frendere, iam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia sonare [Al., resonare]. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant, et qui catervas pugnantium infidelis [Al., infideles] nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. |
20 | Quia enim perceptis [Al., praeceptis] caelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, eiusdem divinitatis terrore refraenatur, ut prave agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam [Al., gloriam] venire concupiscat. Quibus verbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius, non sola praedicatione verborum, sed etiam caelestium ostensione signorum, gentem Anglorum ad agnitionem veritatis perducebant. |
21 | Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum [Al., beatorum] apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria verba maximae perfectionis plena superadiecit: 'Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari .' |
22 | Rexit autem Ecclesiam temporibus imperatorum [Al., om. imperatorum] Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac vita migravit ad veram quae in caelis est vitam. Sepultus vero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum caeteris sanctae Ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria: scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi: Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumptum, Reddere quod valeas vivificante Deo. Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt, Cui vitae alterius mors magis ipsa via est. Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulcro, Qui innumeris semper vivit ubique bonis. Esuriem dapibus superavit, frigora veste, Atque animas monitis texit ab hoste sacris. Implebatque actu, quidquid sermone docebat, Esset ut exemplum, mystica verba loquens. Ad Christum Anglos convertit pietate magistra, Adquirens fidei agmina gente nova. Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas, Ut Domino offerres plurima lucra gregis. Hisque Dei consul factus laetare triumphis: Nam mercedem operum iam sine fine tenes. |
23 | Nec silentio praetereunda opinio quae de beato Gregorio, traditione maiorum ad nos usque perlata est: qua videlicet ex causa admonitus, tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum advenientibus nuper mercatoribus multa venalia in forum fuissent conlata, multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse, ac vidisse inter alia pueros venales positos, candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. |
24 | Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque [Al. om. que] est quod de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus Rursus interrogavit utrum iidem insulani, Christiani, an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictumque est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria: 'Heu, proh dolor! inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat! |
25 | ' Rursus ergo interrogavit, quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille [Al. om. At ille]: 'Bene, inquit; nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa provincia de qua isti sunt adlati? |
26 | ' Responsum est, quod Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille: 'Bene, inquit, Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo appellatur [Al., vocatur]?' Responsum est, quod Aella [Al., Elle, Aelle, Alle, Ealle] diceretur. At ille adludens ad nomen ait: 'Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.' Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogavit ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converteretur, mitteret; seipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae hoc ut fieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia etsi pontifex concedere illi quod petierat voluit, non tamen cives Romani, ut tam longe ab Urbe recederet [Al., secederet] potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum: alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuvans. Haec iuxta opinionem quam ab antiquis accepimus, Historiae nostrae ecclesiasticae inserere opportunum [Al., optimum] duximus. |