monumenta.ch > Beda Venerabilis > 34
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXXIII. Ut Augustinus Ecclesiam Salvatoris instauraverit, et monasterium beati Petri apostoli fecerit; et de primo eius abbate Petro. <<<    

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXXIV. Ut Aedilfrid rex Nordanhymbrorum, Scottorum gentes praelio conterens, ab Anglorum finibus expulerit.

1 His temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem vastavit Brittonum; ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis comparandus videretur, excepto dumtaxat hoc, quod divinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis vel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud quod benedicens filium patriarcha in personam [Al., persona] Saulis dicebat aptari: Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia.
2 Unde motus eius profectibus Aedan [Chiffl., Edam] rex Scottorum qui Brittaniam inhabitant, venit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis aufugit victus. Siquidem in loco celeberrimo qui dicitur [Degsastan. Hic locus, Bedae saeculo tam celebris, hodie ignotus est. Plura sunt in ea regione oppida nomine ad hanc pugnam probabili appellata. Editor Annal. Sax. eam ponit ad Dalston, iuxta Carliol., episcopus Carliol. ad Dawston iuxta Iedbrough.] Degsastan, id est, Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus.
3 In qua etiam pugna Theodbald [Al., Theobaldus] frater Aedilfridi, cum omni illo quem ipse ducebat exercitu peremptus est. Quod videlicet bellum Aedilfrid anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo tertio, regni autem sui, quod viginti et quatuor annis tenuit, anno undecimo, perfecit: porro Focatis anno, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. [Neque . . . quisquam. Fordonus, III, 31, ait Eugenium Aidani filium successisse anno 106, et «regiones Saxonum, aliquandoque Pictorum gravibus irruptionibus infestasse.» Sed hoc contra Bedam, qui Scottorum quietem testatur usque ad ann. 731, quo et ipse vixit. Vide V, 24.] Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania adversus gentem Anglorum usque ad hanc diem in praelium venire audebat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.73 csg247.61 csg547.572 hab34.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik