monumenta.ch > Beda Venerabilis > 33
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXXII. Ut Aedilbercto regi litteras et dona miserit. <<<     >>> XXXIV. Ut Aedilfrid rex Nordanhymbrorum, Scottorum gentes praelio conterens, ab Anglorum finibus expulerit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXXIII. Ut Augustinus Ecclesiam Salvatoris instauraverit, et monasterium beati Petri apostoli fecerit; et de primo eius abbate Petro.

1 At Augustinus, ubi in regia civitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperavit in ea, regio fultus adminiculo, Ecclesiam quam inibi antiquo [Al., antiquorum] Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam [In nomine. Saepius mutato nomine, antiquum hodie Christi, sancti Salvatoris obtinet.] in nomine sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacravit [DXCVIII], atque ibidem sibi habitationem statuit, et cunctis successoribus suis. Fecit autem et [Monasterium. Liber ms. A. T. C. aliique meminerunt fani antiqui, et ecclesiae sancti Pancratii, ratione etiam nominis reddita unde Augustinus illi sancto ecclesiam dedicaverit. Sed de eis nihil in Beda, imo nec in chartis Aedilbercti.] monasterium non longe ab ipsa civitate ad Orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum [Petri et Pauli. Huic apostolorum nomini a temporibus Dunstani nomen Augustini additum, quod veterem appellationem in communi usu absorpsit.] Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diversis donis [Ditavit. Tres donationum chartas habemus in mon. Ang., ubi supra notavi, quartam in ms. A. T. C. quam posui in append., n. 9. De quarum chartarum auctoritate antiqua lis est. Ea fuit monachorum, et praecipue Cantuarensium in chartis cudendis licentia ut etiam verarum fidem suspectam redderet. Vide quae Papebrochius, in Propyl., t. II April., et Mabillon., de Re diplom., utrinque de his rebus congesserunt. Sed praeter chartas regis, habuerunt etiam monachi bullam Augustini, licet de eius veritate semper dubitatum est, et ms. A. T. C. ipsa sua Apologia id abunde probavit.] ditavit [Al., dotavit], in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruvernensium, simul et regum Cantiae [Poni corpora. Legibus illius saeculi illicita fuisse dicitur intra civitates sepultura. Regum autem et episcoporum Doruv. corpora in mon. hoc Petri et Pauli ponebantur donec Cuthberctus archiep. sepulturae licentiam in mon. Christi obtinuit, ubi et ipse sepultus est anno 758.] poni corpora possent.
2 Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed [Successor. Certe non diu abest Augustini mors.] successor eius Laurentius consecravit. [Primus abbas. Succedunt Iohannes, Rufinianus, Gratiosus, Petronius, Nathanael, qui cum Augustino, aut postea cum Mellito et Iusto in Angliam venerunt.] Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbyter fuit, qui legatus Galliam missus, [Demersus. Martyrologium Anglicanum et Ferrarius Petri natalem ponunt VIII Id. Ian., Benedictinum et Molanus III Kal. Ian. Forte hic translationis, ille obitus dies fuerit.] demersus est in sinu maris qui vocatur [Amfleat. Vulgo Ambleteau.] Amfleat, et ab incelis loci ignobili traditus sepulturae: sed omnipotens Deus ut qualis meriti vir fuerit demonstraret, omni nocte supra sepulcrum eius lux caelestis apparuit, donec animadvertentes [Vicini. Pietas haec Fumertio comiti tribuitur a Malebranc in Morinis, lib. III, cap. 4. Requiescit Petrus celebriter Bononiae in ecclesia Canonicorum. Vide Gotselinum, de Translatione sancti August., II, 28.] vicini, qui videbant sanctum fuisse virum qui ibi esset sepultus, et investigantes unde vel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia civitate iuxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.72 csg247.61 csg547.571 hab34.76

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik