Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXXII. Ut Aedilbercto regi litteras et dona miserit.
1 | Misit [Al. add. et] idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistolam [DCI], simul et dona in diversis speciebus perplura [Al. perpulcra]: temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae coelestis suo labore et industria notitiam provenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae epistolae hoc est: |
2 | 'Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum, Gregorius episcopus. |
3 | 'Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus: cui vestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subiectae vobis genti superna beneficia praestarentur. |
4 | Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam, solicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte, subditorum mores et [Al., ex] magna vitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica: ut illum retributorem invenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataveris in terra. |
5 | Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. |
6 | 'Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum [Al., Deum] mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. |
7 | 'Reverentissimus frater noster Augustinus episcopus, in monasterii regula edoctus [Al., doctus], sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos ammonet, audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Domino loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit [Al., exaudiet]. Si enim, quod absit, verba eius postponitis, quando [Al., quomodo] eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? |
8 | Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque adnisum [Al., ad nisum] illius virtute quam vobis divinitas tribuit, adiuvate [Al., adiuvante], ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cuius vos fidem in regno vestro recipi faciatis [Al., facitis] et custodiri. |
9 | 'Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae antea non fuerunt: videlicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem [Al., ordinem] temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. |
10 | Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse soliciti, de mortis hora suspecti, et venturo iudici in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose Fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant. |
11 | 'Parva autem exenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit, perficiat, atque vitam vestram, et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis vos patriae congregatione recipiat. |
12 | Incolumen excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum eiusdem anno decimo octavo, indictione quarta.' |