monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXX. Exemplar epistolae quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit . <<<     >>> XXXII. Ut Aedilbercto regi litteras et dona miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXXI. Ut Augustinum per litteras, ne de virtutibus suis gloriaretur, hortatus sit.

1 Quo in tempore misit etiam Augustino epistolam super miraculis quae per eum facta esse cognoverat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his verbis hortatur:
2 'Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in [Gentem. Vulgg. plurimi et vett., gente, sed Mori Ms. et Chiffl., gentem.] gentem quam eligi voluit, magna miracula ostendit: unde necesse est ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas vero, ne inter signa quae fiunt, infirmus animus in sui praesumptione se elevet, et unde foras [Al., foris] in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat.
3 Meminisse etenim debemus quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti Magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt; protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. In privata enim et temporali laetitia mentem posuerant qui [De miraculis. Haec pars tantum est epistolae, principio et fine omissis, de quibus vide appendicem, inter epistolas Brittanicas. Ex integra epistola perlecta nullus dubito quin responsio fuerit ad nuntium Augustini, cap. 27, quo certior factus est de eius consecratione et miraculis de quibus ad Eulogium Alexandrinum scripsit.] de miraculis gaudebant; sed de privato ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo.
4 Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo fidem laetitiae non habent. Restat itaque, frater carissime, ut inter ea quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices, ac subtiliter intelligas, et temetipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti.
5 Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, sive per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes [Al. add. eis] donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.68 csg247.57 csg547.571 hab34.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik