Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXX. Exemplar epistolae quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit [Al., miserit].
1 | Abeuntibus autem praefatis legatariis, misit post eos beatus Pater Gregorius litteras memoratu dignas [DCI], in quibus aperte quam studiose erga salvationem nostrae gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens: |
2 | 'Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus servorum Dei. |
3 | 'Post discessum congregationis nostrae quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum virum fratrem [Al., . . . . tissimum fratrem] nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequio [Al., obsequia] veri Dei debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quae consuevit, familiarius concurrat. |
4 | Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis, vel natalitii [Al., natalitiis] sanctorum martyrum quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, et [Al., sed] ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere [Al. abscindere] impossibile esse non dubium est, quia et is qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus non autem saltibus elevatur. |
5 | Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus quae diabolo solebat exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet; quatenus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent: ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, vero tamen Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. |
6 | Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data die decima quinta Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum eiusdem domini anno decimo octavo, indictione quarta. |