monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adiuvando in opere Dei Augustino, miserit. <<<     >>> XXX. Exemplar epistolae quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit .

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXIX. Ut idem Augustino pallium, et epistolam, et plures verbi ministros miserit.

1 Praeterea idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem ibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores, ac verbi ministros [DCI]: in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus; et per eos generaliter universa [Quae ad cultum. De his liber Cantuariensis Aulae Trin. Cantab. speciatim tractat, cuius de libris Apographum dedit Wanleus in suo Catalogo Mss., pag. 172. Hoc denuo recensitum vide in Append., n. 7.] quae ad cultum erant ac ministerium Ecclesiae necessaria, vasa videlicet sacra, et vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia vel clericalia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et Codices plurimos.
2 Misit etiam literas in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus:
3 'Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.
4 'Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari; nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam, eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus: ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae subiaceant ditioni, quatenus Lundoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat.
5 Ad Eburacam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse iudicaveris ordinare; ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente [Al., faciente] disponimus, quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subiacere; post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo ditioni subiaceat.
6 Sit vero inter [Lundoniae et Eburacae. Quas lites hae litterae inter sedes Cantuariae, Eburacae, Lundoniae, et sancti Andreae in Scotia sequioribus saeculis protulerint, satis in Historiis narratum est. Vide Will. Malmesb. Hovedenum, Eadmerum, T. Stubbs, etc. De Eburacae finitimis quaedam in appendice apposui, n. 8.] Lundoniae et Eburacae [Al., Londoniensis et Eboracensis] civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus: communi autem consilio et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda; disponant unanimiter, recte sentiant, et ea quae senserint, non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo auctore subiectos; quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis, et recte credendi et bene vivendi formam [Al., normam] percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant.
7 Deus te incolumen custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum eiusdem domini, anno decimo octavo, indictione quarta.'
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.65 csg247.54 csg547.570 hab34.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik