monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, et simul necessariis eius responsa petens acceperit. <<<     >>> XXIX. Ut idem Augustino pallium, et epistolam, et plures verbi ministros miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adiuvando in opere Dei Augustino, miserit.

1 Hucusque responsiones beati papae Gregorii ad consulta reverentissimi antistitis Augustini. Epistolam vero [Quam commemorat. Nempe capite praecedenti, in septima responsione: Quomodo cum episcopis Galliae et Brittonum agat.] quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Virgilium [Etherii successorem. Nisi Greg. Turon. alium Virgilio praedecessorem ab aliis receptum dedisset, facile vellem suspensum retinere de Beda iudicium in Etherio suo Arelatensi. Non enim obiter tantum, aut semel, de Etherio solo loquitur, sed per seriem historiae suae, et successionis Arelatensis. Non erat illi ignotus Virgilius, et quidni aliquid fuerit in horum episcoporum chronologia quod obscuris illis temporibus periit?] Etherii successorem dederat [DCI]: cuius haec forma est:
2 'Reverentissimo et sanctissimo fratri Virgilio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
3 Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent caritatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat [Al., honore foveat] et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat.
4 Et quoniam saepius evenit, ut hi qui longe sunt positi, prius ab aliis quae sunt emendanda, cognoscant: si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite, et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac solicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
5 Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, [Post consulatum. Mori Ms., PC., quam abbreviationem quidam Mss. reddiderunt pontificatus.] post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo octavo, indictione quarta.'
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.64 csg247.53 csg547.570 hab34.69

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik