monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXVI. Ut idem in Cantia primitivae Ecclesiae et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit. <<<     >>> XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adiuvando in opere Dei Augustino, miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, et [Al. add. de] simul necessariis eius responsa petens acceperit.

1 [Interea. Sunt qui Augustinum negant iterum transfretasse, et ordinatum volunt in primo per Gallias transitu. Hoc autem non solum contra Bedam est, sed contra rei ipsius rationem. Quis enim putet Augustinum factum episcopum antequam sciret habiturum se populum cui praeesset; deinde si ordinandus foret antequam Brittaniam intraret, cur non Romae potius a Gregorio ipso, quam Arelate ab Etherio. Recte igitur a Beda dictum est Augustinum e reliquis designatum qui ordinaretur si ab Angelis susciperentur, cap. 23. Atque hoc comperto, tunc et non antea de ordinatione cogitat. Quod autem hic urgetur a brevitate temporis inter Augustini ordinationem, et celebrem baptismum cuius Gregorius meminit in epistola ad Eulogium Alexandrinum, nihil habet momenti. Satis enim est temporis in brevissimo calculo ad utrumque opus peragendum. Quis dubitet episcopum ad populum suum quam citissime reversurum, populum ad episcopum reversum quam citissime confluxurum? Et exinde quidem concludo Gregorium recepisse nuntium huius baptismi Anglorum, et episcopatus Augustini quod Eulogio transmisit, hoc ipso tempore per Laurentium et Petrum hic expresse ab Augustino missos continuo postquam reversus est.] Interea vir Domini Augustinus venit [Arelas. Rationem ordinationis ab episcopo Arelatensi potius quam ab alio, habes partim in hoc ipso capite responsione 7. Ecclesia Arelatensis habuit ab antiquo singulares praeeminentias, et cum ab aliis invaderetur, precibus et argumentis sibi non defuit. De quo vide Quesnellum, ad Leonis I opp.] Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem civitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti Patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est [DXCVII], reversusque Brittaniam, misit continuo Romam Laurentium presbyterum, et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent [DXCVIII]: simul et de eis quae necessariae videbantur quaestionibus, eius consulta flagitans.
2 Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic Historiae nostrae commodum duximus indere.
3 I. Interrogatio beati [Al. om. beati] Augustini episcopi Cantuariorum Ecclesiae. De episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his quae fidelium oblationibus accedunt altario [Al., altari]; quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat.
4 Respondit Gregorius papa [Al., responsio Gregorii papae] urbis Romae. Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum Epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. [Mos . . . . est. GRATIAN., caus. XII, q. 2, c. 30.] Mos autem sedis apostolicae est, ordinatis episcopis praecepta tradere, ut in omni stipendio quod accedit, quatuor debeant fieri portiones; una videlicet episcopo et familiae propter hospitalitatem, atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis. Sed [Quia tua fraternitas. GRAT., caus. XII, q. 8, c. 8.] quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri [Al., vivere] non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
5 [Si qui vero. Editio Paris. a. 1518 apud Spelman. inserit hoc loco aliam interrogationem: «Opto doceri an clerici continere non valentes possint contrahere. Et si contraxerint, an debeant ad saeculum redire.» Cui pars responsionis primae in Beda, ab his verbis Si qui vero, etc., applicatur. GRATIAN., parte I, dist. 32. Item XII, q. 1.] Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere. Quia et de hisdem patribus [Al., partibus] de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat [Act. IV, 35]. De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub Ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus iam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino omnium magistro docente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41].
6 II. Interrogatio Augustini. Cum una sit fides, sunt [Al., cur sunt, cur cum sunt] Ecclesiarum diversae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?
7 Respondit Gregorius papa. Novit fraternitas tua [Dist. 3.] Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet [Al. add. ut], sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet Ecclesia, aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas.
8 Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi infasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
9 III. Interrogatio Augustini. Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de Ecclesia furtu [Al., furto] abstulerit?
10 Respondit Gregorius. Hoc tua fraternitas (Grat., caus. XII, q. 2, c. 11) ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant; et sunt alii qui hac in re ex inopia delinquunt: unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus; et quidam districtius [Al. strictius], quidam autem levius corrigantur.
11 Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore: quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus adfligunt habere heredes quaerunt; et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur.
12 Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correptionis dictat [Al., dictet], ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes [Al., addis, addas] etiam, quomodo ea quae furtu de Ecclesiis abstulerint reddere debeant. Sed absit ut Ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis [Quaerere. Chiffl. solus: Quaerere; sed propriis acceptis rebus, ampliora non requirat Ecclesia.] quaerere.
13 IV. Interrogatio Augustini. Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?
14 Respondit Gregorius. Hoc fieri modis omnibus licet: nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic capitulo contradicere videatur.
15 V. Interrogatio Augustini. Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio copulari? [Et novercis . . . Ed. Par. 1518, apud Spelman., non habet haec de novercis et cognatis; sed de eis aliam interrogationem facit post sanguinem fudit.] et novercis et cognatis si liceat copulari coniugio?
16 Respondit Gregorius. Quaedam terrena lex (Grat., XXXV, q. 2, c. 20) in Romana republica permittit, ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare.
17 Unde necesse est ut iam [Tertia. Vide epist. Felicis et Gregorii, Regist. l. XII, epist. 10; append. n. 6.] tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat: nam secunda quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem miscere [Al., misceri] grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis [Levit. XVIII, 7]. Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest.
18 Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una [Gen. II, 24], qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerat facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum ut Christum negaret, et [Al. add. tamen] pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]; quia pro veritate Iohannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. [Quia vero sunt. Editio Paris. a. 1518 inserit hic septimam interrogationem; «Declarari posco an si turpiter coniunctis sit indicenda separatio, et sacrae communionis deneganda oblatio?» Cui pars responsionis quintae in Beda, ab his verbis: Qui vero sunt multi, etc., applicatur.] Quia vero sunt multi in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum cognoscant.
19 Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione [Al., delectatione] tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re, sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videantur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat.
20 Omnes autem qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt: quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
21 VI. Interrogatio Augustini. Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile valeant convenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari?
22 Respondit Gregorius. Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris (Vid. l. III, 28; IV, 2), ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Gallis episcopi veniunt [Al., veniant], qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita volumus episcopos ordinare (Grat., dist. LXXX, c. 6), ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disiungantur; quatenus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi, pastores quoque alii quorum praesentia valde est utilis, facile debeant convenire.
23 Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique convocantur, ut qui in via iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
24 Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo coniungitur, tales conveniant, qui vel in provectu [Al., profectu] ordinati episcopi gaudeant, vel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant.
25 VII. Interrogatio Augustini. Qualiter debemus cum Galliarum Brittaniarumque episcopis agere?
26 Respondit Gregorius. In Galliarum episcopis [Al., episcopos] nullam tibi auctoritatem tribuimus (Grat., XXV, q. 2, c. 3): quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus Pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agere, qualiter, si qua sunt in episcopis vitia, corrigantur.
27 Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus [Lib. XI, indict. 4, epist. 68], ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subveniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus compescat.
28 Ipse autem extra auctoritatem propriam [Al., ex auctoritate propria] episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma: quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens, falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare [Deut. XXIII, 25; Grat., VI, q. 3]. Falcem enim iudicii mittere non potes in ea segete quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis, frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpore monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua Patrum institutio invenit [Al. add. effectum]. Brittaniarum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate [Corrigantur. Editio Paris. quam novam Spelmannus vocat, id est, anni, ut videtur, 1545, inserit hic Obsecrationem Augustini. Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris nobis transmittantur. Concessio Gregorii. Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cuiusdam martyris esse creditur, nullis illis miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt, qui se a parentibus passionis eius ordinem audisse fateantur, ita reliquiae quas petisti, seorsum condendae sunt, ut locus in quo praefatum corpus iacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari. Occasio huius obsecrationis fuisse dicitur, quod Augustinus invenisset in Cantio traditionem de Sixto quodam cuius reliquiae a Brittanis olim colebantur. Hanc ille falsam merito suspicatus, veras, quas putavit, reliquias petiit. Sed de hac obsecratione vel responsione Beda nihil habet. Additiones has dedit Spelmannus sine ullo Ms., eas Benedictini Editores Gregorii epist. 64 Lib. XI, indict. 4, ex fide quorumdam Mss. Gregorianorum, typis reddiderunt, easdem igitur, ne quid lector desideret, textui Bedae genuino supposui.] corrigantur.
29 VIII. Interrogatio Augustini. Si praegnans mulier debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione coniungi?
30 aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut vir suae coniugi permistus, priusquam lavetur aqua, si ecclesiam possit intrare? vel etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi [Al., habere] comperta.
31 Respondit Gregorius. Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti, credo quia mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem quam acceperant recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit; et tamen pro benignitate suae pietatis, fecunditatem ei sobolis reservavit.
32 Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum est, si donum gratiae contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier (Grat., dist. V, c. 1), post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti veteris [Praeceptione. Codd. vulgg.: Praecepto manifestum est, quod ita habet: «Mulier si suscepto semine pepererit masculum, triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget; non ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae. Sin autem feminam pepererit, sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.»] praeceptione didicisti [Levit. XI], ut pro masculo diebus triginta tribus, pro femina autem diebus sexaginta sex debeat abstinere. Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur: voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est.
33 In carnis autem commixtione voluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium [Dicitur. Vulgg., Dei praeceptum transgressae dictum est: «Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, etc.»] dicitur: In doloribus paries [Gen. III, 6]. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis periculo urgetur, vel ipsam [Al., ipsa] hora eadem qua gignit [Al., genuit], vel hoc quod gignitur, eadem qua natum est, nullo modo prohibetur: quia sancti mysterii gratia sicut viventibus atque discernentibus, cum magna discretione providenda est; ita his quibus mors inminet, sine ulla dilatione proferenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora inveniri non valeat qui redimatur.
34 Ad eius vero [Al., ergo] concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque qui gignitur, ablactatur. Prava autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres, filios quos gignunt, nutrire [Al., quos gignunt filios, alere] contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum: quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.
35 Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri: quippe quia et sine partus causa, cum insuetis [Al., consuetis suis] menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad menstruatam mulierem accedat [Levit. X]. Quae tamen mulier dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet; quia ei naturae superfluitas in culpam non valet reputari: et per [Al., pro] hoc quod invita patitur, iustum non est ut ingressu ecclesiae privetur.
36 Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit [Luc. VIII]. Si ergo in fluxu sanguinis posita, laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?
37 Sed dicis: Illam infirmitas compulit; has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud, contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem [Al., quoddam] contra aegritudines explorare?
38 Feminae itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit [Al., praesumpsit] quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.
39 Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa: unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa [Al., comedimus, ex culpa autem] primi hominis factum est ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quae [Al., quia] naturaliter accedit [Al., accidit]. Sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsa qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus.
40 Atque ideo feminae cum semetipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum vero percipiendo [Al., percipiendi] ex religiosae vitae consuetudine, eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt.
41 Sicut enim in Testamento Veteri exteriora opera observantur, ita in Testamento Novo, non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut inmunda manducare prohibeat; in Evangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt quae coinquinant hominem [Matth. XV, 11]. Atque paulo post subiecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae [Matth. XV, 19]. Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.
42 Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum [Tit. I, 15]. Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est cui mens immunda non fuerit: cur quod munda mente mulier ex natura patitur, et in immunditiam reputetur?
43 Vir autem cum propria coniuge dormiens (Grat., de poenit. dist. VII, q. 4, c. 7), nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit, ut mixtus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare: quod tamen intellegi spiritaliter potest.
44 Quia mulieri vir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur; quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae coniugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu Ecclesiae paululum reverenter abstinere.
45 Nec haec dicentes, culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa [Al., ista] licita admixtio coniugis sine voluntate [Al., voluptate] carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia voluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio, sive fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea [Psal. L, 7]. Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat: quia portat [Al. add. arbor] in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice.
46 In quibus tamen verbis non [Al., tamen non] admixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admixtionis. Sunt etenim multa quae licita probantur esse ac [Al., licita ac] legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus: et cum rectum sit quod agitur, non est tamen adprobabile quod in eo animus perturbatur.
47 Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira [Al., a furore] oculus meus [Psal. VI, 8]. Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat: quia dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur.
48 Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, qua [Al., quia] turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat [Al., aestimat]. Oportet itaque legitimam carnis copulam [Al., legitima copula], ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commixtio, creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis vero suam coniugem [Al., sua coniuge] non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesiae, seu [Al., sive] de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.
49 Cum vero non amor ortandi [Al., ortandae, optandae, oriendae, procreandae] sobolis, sed voluntas dominatur in opere commixtionis: habent coniuges etiam de sua commixtione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus [Al. add. Corinthiis scribens] diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium [I Cor. VII, 9]. Non enim indulgetur quod licet, quia iustum est.
50 Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus, prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illuc ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus mixti non essent; quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mysterii magnitudine graventur? Hinc etiam [Al., etenim] ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur? Tunc autem vir qui post admixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare.
51 IX. Interrogatio Augustini. Si post inlusionem quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?
52 Respondit Gregorius. Hunc quidem Testamentum veteris legis (Grat. dist. VI, c. 1), sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua, usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus: quia quasi per somnium inluditur qui tentatur immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat: et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione valde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis: aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate et infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit ita.
53 Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem [Al., animus nesciens] pertulisse magis dolendum [Al., dolendus] est, quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum sollemnia celebrandi: cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.
54 Nam si adsunt alii qui implere ministerium [Al., mysterium] valeant, inlusio pro crapula facta, a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet: si tamen dormientis mentem turpi imaginatione [Al., suggestione] non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur.
55 Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tamen vel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis, meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus: videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.
56 Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum; videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit: et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum, iudex sui animus praesideat.
57 Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci: si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati initium est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
58 Et saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat: nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare [Al., delectari] sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne [Al., nec] consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer [Al. om. vehementer] ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]. Si autem captivus erat, minime pugnabat; sed et pugnabat: [Quapropter et captivus erat. Facile hic est sensum videre, sed difficile ad verba Codicum reducere. Quisque sibi in coniecturis indulsit. Quidam habent Captivus non erat. . . . . lege mentis. Chifl. post pugnabat, periodo facta, ponit Repugnabat igitur. Ego verba Codicum veterum, Mori et duorum Cotton. textui insero, quia hic ad amussim concordant; placeant alii sibi in lectione supponenda.] quapropter et captivus erat, et pugnabat igitur [Al., et pugnabat. Repugnabat igitur] legi mentis, cui lex quae membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber; liber ex iustitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat [Invitus. Has quaestiones una cum responsionibus Editores opp. Gregorii solent ponere in Registro epistolarum illius papae, lib. XI, indict. 4, epist. 64. Et habet quidem scriptum hoc naturam epistolae decretalis, Beda tamen epistolam non vocat, sed libellum (Vide II, 1), cum ordinariam epistolae molem excedat, et plurima simul maioris momenti argumenta tractet. Quocunque tamen nomine appelletur, conservationem eius Bedae debemus; nam eo ipso quo apparuit saeculo, a. 740, Bonifacius Moguntinus de eo tanquam de dubitato vel deperdito ad Nothelmum archiep. Cantuar. sic scribit: «Obsecro ut illius epistolae qua continentur, ut dicunt, interrogationes Augustini pontificis, ac praedicatoris primi Anglorum, et responsiones sancti Gregorii papae, exemplar mihi dirigere curetis, quod in tertia generatione propinquitates fidelibus licet matrimonia copulare; et ut scrupulosa diligentia investigare studeatis, si illa conscriptio supradicta Patris nostri Gregorii esse comprobetur annon, quia in scrinio Romanae Ecclesiae, ut affirmant scriniarii, cum caeteris Exemplaribus supradicti pontificis quaesita non inveniebatur.» Quid Nothelmus rescripserit non constat; sed ab initio hanc fuisse epistolam in Beda, praeter Ms. Mori quod Bonifacii scriptione antiquius est, ipsa ad Nothelmum missio ostendit, et continua sequentium saeculorum testimonia, non solum in libris Bedae, sed aliorum auctorum qui de rebus ibi tractatis scripserunt, atque hanc epistolam ut summae auctoritatis laudaverunt. Ad cumulum probationum accedunt successorum Gregorii, et Ecclesiae totius confirmationes in iuris canonici Corpore, quibus haec rescripta Gregorii in legum ecclesiasticarum formam transierunt, quarum in notis infra textum suis locis citationes posuimus.] invitus.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.49 csg247.38 csg547.566 hab34.54

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXVI. Ut idem in Cantia primitivae Ecclesiae et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit. <<<     >>> XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adiuvando in opere Dei Augustino, miserit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik