monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXIV. Ut Arelatensi episcopo epistolam pro eorum susceptione miserit. <<<     >>> XXVI. Ut idem in Cantia primitivae Ecclesiae et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXV. Ut veniens Brittaniam Augustinus, primo in insula Tanato, regi Cantuariorum praedicaret; et sic accepta ab eo licentia, Cantiam praedicaturus intraverit.

1 Roboratus ergo confirmatione beati Patris Gregorii Augustinus cum famulis Christi qui erant cum eo, rediit in opus verbi, pervenitque Brittaniam [DXCVII]. Erat eo tempore rex Aedilberctus in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae [Al., Humbri] fluminis maximi quo Meridiani et Septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat.
2 Est autem ad Orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est, magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, [Familiarum. Hidarum sive carrucatarum. Portio terrae est centum circiter acrarum cuius cultura familiae alendae sufficiat.] familiarum sexcentarum, quam a continenti terra secernit fluvius Vantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis: utrumque enim caput protendit in mare.
3 In hac ergo adplicuit servus Domini Augustinus, et socii eius viri ut ferunt ferme quadraginta. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes, et mittens ad Aedilberctum, mandavit se venisse de Roma, ac nuncium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus, aeterna in caelis gaudia, et regnum sine fine cum Deo vivo et vero futurum, sine ulla dubietate [Al., dubitatione] promitteret. Qui, haec audiens, manere illos in ea quam adierant insula, et eis necessaria ministrari donec videret quid eis faceret, iussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis pervenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, vocabulo [Bercta. Fuit Charibercti Francorum regis filia, et Clotarii primi neptis.] Bercta [Al., nomine Berctam]; quam ea conditione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo quem ei adiutorem fidei dederant, nomine [Liudhardo. Episcopo Sylvanectensi in Gallia, ut tradit Thomas Sprott auctor Historiae monast. sancti Augustini Cant., et ex eo Gulielmus Thorn, in suo Chronico, cap. 2, licet nulla eius mentio sit apud San Marthanos in episcopis Sylvanectensibus. De eo vide Henschenium, ad diem 24 Februarii.] Liudhardo, inviolatum [Al., inviolatam] servare licentiam haberet.
4 Post dies ergo [Al. add. aliquot] venit ad insulam rex, et residens sub divo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent, vetere usus augurio, ne superventu suo, si quid maleficae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica [Al., daemoniaca], sed divina virtute praediti veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes, pro sua simul et eorum propter quos et ad quos venerant salute aeterna, Domino supplicabant.
5 Cumque ad iussionem regis residentes, verbum ei vitae, una cum omnibus qui aderant eius comitibus praedicarent, respondit ille dicens: 'Pulchra sunt quidem verba et promissa quae adfertis; sed quia nova sunt, et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis quae tanto tempore cum omni Anglorum gente servavi. Verum quia de longe huc peregrini venistis, et ut ego mihi videor perspexisse, ea quae vos vera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis; nolumus molesti esse vobis: quin potius benigno vos hospitio recipere, et quae victui sunt vestro necessaria, ministrare curamus: nec prohibemus quin omnes quos potestis fidei vestrae religionis praedicando societis.' [Dedit eis mansionem. In ea urbis parte quae Stablegate dicta est, ut W. Thorn tradit.] Dedit ergo eis mansionem in civitate Doruvernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione victus temporalis, licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem quia adpropinquantes civitati, more suo cum cruce sancta, et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi, hanc laetaniam consona voce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus. Alleluia.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.46 csg247.35 csg547.565 hab34.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik