Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXIV. Ut Arelatensi episcopo [Al., archiepiscopo] epistolam pro eorum susceptione miserit.
1 | Misit etiam tunc isdem venerandus pontifex ad Etherium Arelatensem episcopum [DCXVI], ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus: |
2 | 'Reverentissimo et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei. |
3 | 'Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi viri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus: insinuantes, latores praesentium Augustinum servum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis servis Dei, illic [Al., illuc] nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse: quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adiuvare, et sua ei solatia praebere festinet. |
4 | Cui etiam, ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis iniunximus subtiliter indicare. Scientes quod, ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli [Al., patrimoniali] Ecclesiae nostrae transmisimus, caritati vestrae in omnibus commendamus. |
5 | Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione decima quarta.' |