Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXIII. Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad praedicandum genti Anglorum mittens, epistola quoque illos exhortatoria ne a laborando cessarent, confortaverit.
1 | Siquidem anno ab Incarnatione Domini quingentesimo octogesimo secundo, Mauricius ab Augusto quinquagesimus quartus imperium suscipiens, viginti et uno [Al., uno et viginti] annis tenuit. Cuius anno regni decimo [DXCII] Gregorius, vir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus, rexit annos tredecim menses sex, et dies decem; qui divino admonitus instinctu anno decimo quarto eiusdem principis, adventus vero Anglorum in Britanniam anno circiter centesimo quinquagesimo, misit servum Dei Augustinum, et alios plures cum eo monachos timentes Dominum, praedicare verbum Dei genti Anglorum. |
2 | Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes, memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum [Al., aliquantum] itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant. |
3 | Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum si ab Anglis susciperentur disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos verbi, divino confisos auxilio, proficisci suadet. |
4 | Quarum videlicet litterarum ista est forma: |
5 | Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri. |
6 | 'Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum quod, auxiliante Domino, coepistis, impleatis. Nec labor vos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant: sed omni instantia, omnique fervore, quae inchoastis, Deo auctore, peragite: scientes quod laborem magnum maior aeternae retributionis gloria sequitur. |
7 | Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite: scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid a vobis fuerit in eius admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat; quatenus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare, scilicet, volo. |
8 | Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo quarto, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione decima quarta.' |