monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXI. Ut renascentibus virgultis Pelagianae pestis Germanus cum Severo Brittaniam reversus, prius claudo iuveni incessum, deinde et populo Dei, condemnatis sive emendatis haereticis, gressum recuperarit fidei. <<<     >>> XXIII. Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad praedicandum genti Anglorum mittens, epistola quoque illos exhortatoria ne a laborando cessarent, confortaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XXII. Ut Brittones, quiescentibus ad tempus exteris, civilibus sese bellis contriverint, simul et maioribus flagitiis submerserint. [CAP. XXII. De his vide Gildam, sect. 26. Ibi ille multa paucis conclusit, et historicae operis parti finem imposuit. Exinde procedit ad reges et sacerdotes populumque eius temporis increpandos. Ut non necesse quidem fuerit Bedae ulteriora crimina, Evangelii nempe detentionem, illis imputare. Sed nec tamen id fecisse Bedam crediderim quod Historicus esset Saxonicus, ut quidam volunt, nam historicus Brittonum Gildas genti suae in eo non pepercit. Facile Brittones excusatos velim quod Saxonibus inimicis Evangelium non praedicarent, sed eum neglectum non Beda solus notavit, Gregorius papa id quaeritur, non solum de Brittonibus, sed etiam de Gallis. Liber Gildae est de Excidio Brittaniae, satis hodie notus. Gildas auctor fere ignoratur, nimia, scilicet, distinctione obrutus. Hinc tot cognomina, Albanius, Sapiens, Badonicus, Historicus, cum revera unus est idemque Gildas, cuius aetatem habes supra, cap. 16, Historiam per magnam hucusque huius Bedae operis partem.]

1 Interea Brittania [Al., Brittaniae] cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a civilibus bellis. Manebant exterminia civitatum ab hoste dirutarum ac desertarum, pugnabant contra invicem qui hostem evaserant cives. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae servabant utcumque reges, sacerdotes, privati, et optimates suum quique ordinem.
2 At illis decedentibus, cum successisset aetas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta veritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne memoria quidem, praeter [Al., praeterquam] in paucis, et valde paucis ulla appareret.
3 Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus [Al., Gildas] flebili sermone describit, et hoc addebant [Al., addebat], ut nunquam genti Saxonum sive Anglorum secum Brittaniam incolenti, verbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen divina pietas plebem suam, quam praescivit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones veritatis, per quos crederet, destinavit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.43 csg247.33 csg547.564 hab34.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik