monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XVIII. Ut idem filiam tribuni caecam inluminaverit, ac deinde ad sanctum Albanum perveniens, reliquias ibidem et ipsius acceperit, et beatorum apostolorum, sive aliorum martyrum posuerit. <<<     >>> XX. Ut iidem episcopi Brittonibus in pugna auxilium caeleste tulerint, sicque domum reversi sint.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XIX. Ut iidem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit; et ipse per visionem a suo sit languore curatus.

1 Unde dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda: et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in vicina qua manebat casula exarsit incendium: quod consumptis domibus quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum [Al., illud] habitaculum in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem convolavit, ut elatus [Al., elatis] manibus periculum quod imminebat evaderet: quibus increpatis, moveri se, fidei praesumptione non passus est.
2 At multitudo omnis desperatione perterrita, obviam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quidquid custodire tentaverat turba, consumitur; quod vero iacens et infirmus defenderat, reserato [Al., reservato] hospitio sancti viri, expavescens flamma transilivit, ultra citraque desaeviens, et inter globos flammantis incendii, incolume tabernaculum quod habitator inclusus servabat, emicuit.
3 Exultat turba miraculo, et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis vulgus sine numero; hi animas curare cupientes, hi corpora. Referri nequeunt quae Christus operabatur in famulo, qui virtutes faciebat infirmus: et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem videretur adtollere, eumque consistere firmis vestigiis imperabat: post quam horam ita fugatis doloribus recepit pristinam sanitatem ut die reddito itineris laborem subiret intrepidus.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.39 csg247.29 csg547.563 hab34.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik