1 | Tum subito quidam tribunitiae potestatis cum coniuge procedit in medium, filiam decem annorum caecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi adversariis offerri praeceperunt: sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem parvulae a sacerdotibus deprecantur: qui inclinatos animo adversarios intuentes, orationem breviter fundunt: ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, invocat Trinitatem; nec mora, adhaerentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus comprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicavit, quos statim evacuatos tenebris lumen veritatis implevit. |
3 | Compressa itaque perversitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate compositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi [Al., auctori] Deo per ipsum gratias [Al. add. acturi] petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum, diversorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit revelli sepulcrum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans opportunum ut membra sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice, atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore servato, rubuisse martyrum caedem, persecutore pallente. |