monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XV. Ut invitata Brittaniam gens Anglorum, primo quidem adversarios longius eiecerit ; sed non multo post iuncto cum his foedere, in socios arma verterit. <<<     >>> XVII. Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam navigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem divina virtute sedaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XVI. Ut Brittones primam de gente Anglorum victoriam, duce Ambrosio Romano homine, sumpserint. [CAP. XVI. Vide Gildam., sect. 25 et 26.]

1 At ubi hostilis exercitus, exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reversus est, coeperunt et illi paulatim vires animosque resumere, emergentes de latibulis quibus abditi fuerant, et unanimo [Al., unanimi] consensu auxilium caeleste precantes ne usque ad internecionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce [Ambrosio. Hunc Ambrosium Beda in Chronico ponit sub Zenone, unde quidam observantes imperium Romanum tunc temporis de successione laborare, Ambrosium in purpuram elevatum fuisse tradiderunt. Quae autem de illo et parentibus eius, gestisque legimus quibus Regnum impletur XXXII annorum, ea omnia vel fabulosa vel incerta saltem iudico; liber de Victoria Aurelii Ambrosii quem GALF. MON., II, 1, meminit, vel penitus periit vel nunquam visus est.] Ambrosio Aureliano viro modesto [CCCCLXVI], qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce vires capessunt Brittones, et victores provocantes ad praelium, victoriam ipsi, Deo favente, suscipiunt. Et ex eo tempore [Nunc cives, nunc hostes. De variis eorum temporum praeliis vide Chron. Sax., ab a. 455 ad a 597, ex una parte, et Nennium, a cap. 35 ex altera, ubi brevi habes intuitu quidquid alii utrinque diversimode reliquerunt.] nunc cives, nunc hostes vincebant, usque ad annum obsessionis [Badonici montis. Polydorus Virgilius hunc locum ponit ad Blacamore in agro Ebor., contra omnium fidem, qui in Urbe Bathonia, vel Bannesdown consentiunt.] Badonici montis [CCCCXCII], quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, [Quadragesimo circiter et quarto. Verba Gildae sunt: Quique quadragesimus quartus, ut novi, orditur; al., oritur, annus mense iam primo; al., uno, emenso qui et meae nativitatis est. Quibus perpensis annorum numerus a Gilda editus tempus potius scribendi quam Saxonum adventum spectare videatur. Scripsisse, scilicet, Gildam anno a pugna Badonica 44, anno ipsi imprimis notabili, cui et natalitius fuit. Haec si vera est interpretatio aliam nobis dabit huius temporis chronologiam. Vid. Usser., ad a. 520.] quadragesimo circiter et quarto anno adventus eorum in Brittaniam. Sed haec [Postmodum. Vide cap. 22.] postmodum.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.36 csg247.26 csg547.562 hab34.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik