Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XV. Ut invitata [Al., add. in] Brittaniam gens Anglorum, primo quidem adversarios longius eiecerit [Al., abire compulerit]; sed non multo post iuncto cum his foedere, in socios arma verterit.
1 | Anno ab Incarnatione Domini quadringentisimo quadragesimo nono [Al., quadringentesimo nono], Marcianus cum Valentiniano quadragesimus sextus ab Augusto regnum adeptus, septem annis tenuit. Tunc Anglorum sive Saxonum gens, invitata a rege praefato, in Brittaniam tribus longis navibus advehitur, et in Orientali parte insulae iubente eodem rege locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem vera hanc expugnatura, suscipit. |
2 | Inito ergo certamine cum hostibus qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brittonum: mittitur confestim illo classis prolixior armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti invincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo qui advenerunt, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea conditione ut hi pro patriae pace et salute contra adversarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Advenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Iutis [Al., Vitis]. De Iutarum [Al., Vitarum] origine sunt Cantuarii et Victuarii [Al., vectuarii], hoc est, ea gens quae Vectam tenet insulam, et ea quae usque hodie in provincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam. |
3 | De Saxonibus, id est, ea regione quae nunc antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est, de illa patria quae Angulus dicitur et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est, illarum gentium quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant caeterique Anglorum populi sunt orti. |
4 | Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa [Al., Hengistus et Horsus]; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brittonibus, hactenus in Orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Victgilsi, cuius pater Vitta, cuius pater Vecta [Al., filii Victgilsi cuius pater Vecta], cuius pater Voden, de cuius stirpe multarum provinciarum regium genus originem duxit. Non mora, ergo confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum catervis, grandescere populus coepit advenarum, ita ut ipsis quoque qui eos advocaverant indigenis essent terrori. |
5 | Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem divortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere vastaturos. Neque aliquando [Al., aliquando] segnius minas effectibus prosequuntur: siquidem, ut breviter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi, Dei ultiones expetiit, non illius inpar qui quondam a Chaldaeis succensus Hierosolymorum moenia, immo [Al., imo et] aedificia cuncta consumpsit. Sic enim et hic agente impio victore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab Orientali mari usque ad Occidentale, nullo prohibente, suum continuavit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. |
6 | Ruebant aedificia publica simul et privata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis, sine ullo respectu honoris ferro pariter et flammis absumebantur, nec erat qui crudeliter interemptos sepulturae traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis, in montibus comprehensi acervatim [Al., catervatim] iugulabantur: alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri servitium, si tamen non continuo trucidarentur: alii transmarinas regiones dolentes petebant: alii perstantes in patria trepidi pauperem vitam in montibus, silvis, vel rupibus arduis suspecta semper mente agebant. |