1 | Interea Brittones fames sua [Al., fames illa, fames] praefata magis magisque adficiens [CCCCXLVI], ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit victas infestis praedonibus dare manus, alios vero nunquam, quin potius confidentes in divinum ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis ac saltibus continue rebellabant: et tum primum inimicis qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt. |
2 | Revertuntur ergo impudentes [Al., imprudentes] grassatores Hiberni domus [Al., domum], post non longum tempus reversuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieverunt, praedas tamen nonnunquam exinde et contritiones de Brittonum gente agere non cessarunt. Cessante autem vastatione hostili, tantis frugum copiis insula quantas [Al., quantis] nulla retro aetas meminit, affluere coepit: cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adceleravit, crudelitas praecipue, et odium veritatis amorque mendacii, ita ut si quis eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc quasi Brittaniae subversorem, omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum haec saeculares viri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt; ebrietati, animositati, litigio, contentioni, invidiae, caeterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto levi iugo Christi, subdentes. |