Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XIII. Ut, regnante Theodosio minore, cuius tempore Palladius ad Scottos in Christum credentes missus est, Brittones ab Aetio consule auxilium flagitantes non impetraverint.
1 | Anno Dominicae Incarnationis quadringentesimo vigesimo tertio, Theodosius Iunior post Honorium quadragesimus quintus ab Augusto regnum suscipiens viginti et sex annos tenuit; cuius anno imperii octavo Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanae Ecclesiae Caelestino primus mittitur episcopus [CCCCXXX]. Anno autem regni eius vigesimo tertio, Aetius [Al., Boetius] vir inlustris, qui et patricius fuit, tertio cum Symmacho gessit consulatum. |
2 | Ad hanc pauperculae Brittonum reliquiae mittunt epistolam [CCCCXLV], cuius hoc principium est: 'Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;' et in processu epistolae, ita suas calamitates explicant: 'Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros; inter haec oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut mergimur. |
3 | ' Neque haec tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt, utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum Blaedla [Al., Bledda, Bleda] et Attila regibus Hunnorum erat occupatus. Et quamvis anno ante hunc proximo Bledla Attilae fratris sui sit interemptus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipublicae remansit hostis, ut totam pene Europam excisis invasisque civitatibus atque castellis conroderet. |
4 | Quin et iisdem temporibus fames Constantinopolim invasit: nec mora pestis secuta est; sed et plurimi eiusdem urbis muri cum quinquaginta septem turribus corruerunt; multis quoque civitatibus conlapsis fames et aerum pestifer odor plura [Al., plurima] hominum milia iumentorumque delevit. |