Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XII. Ut Brittones a Scottis vastati Pictisque, Romanorum auxilia quaesierint, qui secundo venientes, murum trans insulam fecerint; sed hoc confestim a praefatis hostibus interrupto [Al., hi interrupti], maiore sint calamitate depressi.
1 | Exin Brittania [Al. Brittania omni] in parte Brittonum, omni armato milite, militaribus copiis universis, tota floridae iuventutis alacritate, spoliata quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara: denique subito duabus gentibus transmarinis vehementer saevis, Scottorum a Circio, Pictorum ab Aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brittonum erant remotae, duobus sinibus maris [Al. finibus mari] interiacentibus, quorum unus ab Orientali mari, alter ab Occidentali, Britanniae terras longe lateque inrumpit, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi [Al., Guidi], Occidentalis supra se, hoc est, ad dexteram sui habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluvium nominis illius. |
2 | Ob harum ergo infestationem gentium, Brittones legatos Romam cum epistolis mittentes [CCCCXIV], lacrymosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam dummodo hostis imminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae ubi in insulam advecta et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, caeteros sociorum finibus expulit: eosque interim a dirissima depressione liberatos hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum qui arcendis hostibus posset esse praesidio: sicque domum cum triumpho magno reversa est. |
3 | At insulani murum quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus de quibus diximus maris, per millia passuum plurima: ut ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio valli fines suos ab hostium inruptione defenderent: cuius operis ibidem facti, id est, valli latissimi et altissimi usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebercurnig ad Occidentem, in loco qui sermone Pictorum Peanfahet, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra Occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith. |
4 | Verum priores inimici ut Romanum militem abisse conspexerant, mox advecti navibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obvia quaeque metunt, calcant, transeunt: unde rursum mittuntur Romam legati [CCCCXVI], flebili voce auxilium implorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae provinciae quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium improbitate obrutum vilesceret. |
5 | Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adveniens magnas hostium strages dedit, eosque qui evadere poterant omnes trans maria fugavit, qui prius anniversarias praedas transmaria [Al. add., milite] nullo obsistente cogere solebant. Tum Romani denunciavere Brittonibus, non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari: ipsos potius monent arma corripere et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam quam si ipsi inertia solverentur eis possent esse fortiores. |
6 | Quin etiam, quod et hoc sociis quos derelinquere cogebantur aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt: quem videlicet murum hactenus [Al., vidimus hactenus] famosum atque conspicuum, sumptu publico privatoque, adiuncta secum Brittanorum [Al., Romanorum] manu construebant, octo pedes latum et duodecim altum, recta ab Oriente in Occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est: quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum [Al., instruendorum] exemplaria armorum. |
7 | Sed et in litore Oceani ad Meridiem quo naves eorum habebantur, quia et inde Barbarorum inruptio timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant, et valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti omnem Aquilonalem [Al., Aquilonarem] extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. |
8 | Statuitur ad haec in edito arcies segnis, ubi trementi corde stupida die [Al., diu] noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela: ignavi propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? relictis civitatibus ac muro, fugiunt [Al. add. disperguntur.] Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. |
9 | Sicut enim agni a feris, ita miseri cives discerpuntur ab hostibus: unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, imminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes, externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto venandi solatio, vacuaretur. |