Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT XI. Ut, regnante Honorio, Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati; et mox prior in Brittania, secundus in Gallia, sint interempti.
1 | Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo septimo, tenente imperium Honorio Augusto filio Theodosii minore, loco ab Augusto quadragesimo quarto, ante biennium Romanae inruptionis quae per Alaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Alanorum, Suevorum, Vandalorum, multaeque cum his aliae protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saevirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur et occiditur. |
2 | Huius loco Constantinus ex infima militia, propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur: qui continuo ut invasit imperium in Gallias transiit; ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus detrimento magis reipublicae fuit: unde mox iubente Honorio Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem civitatem eum clausit, cepit, occidit: Constantemque filium eius quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Viennam interfecit. |
3 | Fracta est autem Roma a Gothis anno millesimo sexagesimo quarto suae conditionis [CCCCIX], ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme quadringentos septuaginta ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra vallum quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus, ad plagam Meridianam, quod civitates, farus [Al. fana fores], pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur: caeterum ulteriores Brittaniae partes, vel eas etiam quae ultra Brittaniam sunt insulas iure dominandi possidebant. |