1 | Anno ab Incarnatione Domini trecentesimo nonagesimo quarto [Al., septimo] Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, quadragesimus tertius ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos tredecim. [Cuius temporibus. Haeresis Pelagiana originem ducit a temporibus Arcadii, sed diffusa est praecipue temporibus Honorii et Theodosii minoris, vide Prosper., ad a. 414. Seriem annorum digessit ex professo Garnerius, ad Marium Mercatorem, a pag. 127.] Cuius temporibus Pelagius [Britto. Ut ab illo distingueretur qui Pelagius Tarentinus dicitur. AUG., epist. ad Paulin. 106. Atque etiam ut a Pelagio quovis Gallo, Scottove commentitio distinguatur.] Britto contra auxilium gratiae supernae venena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore [Iuliano de Campania. In praefatione Bedae ad Cantica Editiones vulgares hunc Iulianum Celanensem de Campania vocant. In Petri Diac. l. de Incarnat., Edanensem, sed in Prosperi Chronico recte Eclanensis dicitur. Est autem Eclanum urbs Hirpinorum in confinibus Campaniae et Apuliae, utrique provinciae pro variis imperii divisionibus deputata. Eclano destructo, sedes Frequentum, vulgo Fregento, translatum fuit. HOLSTENIUS, in Cluverii Italiam.] Iuliano de Campania, quem dudum [Amissi episcopatus. Haec sunt verba Prosperi ad a. 440. Iulianum porro et Florum, una cum Orontio et Fabio et aliis eiusdem sectae, episcopatibus suis exuit Coelestinus papa.] amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat: quibus sanctus Augustinus sicut et caeteri Patres orthodoxi multis sententiarum catholicarum millibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere valebant: sed quod gravius est correpta eorum vesania magis augescere contradicendo quam favendo veritati voluit [Emundari. Vulg. omnes, emendari, excepto Mori Ms.] emundari: quod pulchre [Versibus heroicis. Carmine, scilicet, in Obtrectatorem Augustini, Coelestium, ut videtur, quem allusione poetica Aequorei Britanni, id est, Pelagius, et Campanum gramen, id est, Iulianus, livore impleverunt.] versibus heroicis Prosper [Rhetor. Vossius, Hist. Lat., II, coniicit legi hic debere Rhegiensis, supponens Prosperum episcopum Rhegiensem fuisse, cum tamen ille nusquam episcopus fuit.] rhetor insinuat, cum ait: Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum livor adurit edax. Quis caput obscuris contectum utcunque cavernis Tollere humo miserum propulit anguiculum? Aut hunc fruge sua aequorei pavere Britani, Aut hic Campano gramine corda [Tumet. Al., huic tument.] tumet. |