1 | Anno ab Incarnatione Domini trecentesimo septuagesimo septimo Gratianus quadragesimus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit; quamvis iamdudum antea cum Patruo Valente, et cum Valentiniano fratre regnaret: qui cum adflictum et pene conlapsum reipublicae statum videret, Theodosium Hispanum virum, restituendae reipublicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. |
2 | Qua tempestate Maximus, vir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. Ibi [Al., ubi] Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem, dolis circumventum interfecit, fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est: clauso videlicet intra muros Aquileiae, [Al. add. et] capto atque occiso ab eis Maximo tyranno. |