monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, VII. Passio sancti Albani et sociorum eius, qui eodem tempore pro Domino sanguinem fuderunt. <<<     >>> IX. Ut, regnante Gratiano, Maximus in Brittania imperator creatus, cum magno exercitu Galliam redierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT VIII. Ut, hac cessante persecutione, Ecclesia in Brittantiis aliquantulam [Al., aliquantulum] usque ad tempora Arrianae vesaniae pacem habuerit. [CAP. VIII. Prima pars huius capitis usque ad obtinenti infudit Gildae est, reliqua Orosii, licet Beda Eutropium solum citet.]

1 At ubi turbo persecutionis quievit [CCCXIII], progressi in publicum fideles Christi qui se tempore discriminis silvis ac desertis abditisve speluncis occulerant [Al., occultaverant], renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti vitricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt: mansitque haec in Ecclesiis Christi quae erant in Brittania pax usque ad tempora Arrianae vesaniae, quae corrupto orbe toto, [Hanc etiam insulam, et infra insularum Ecclesiis. Applicatur hic generalis status Ecclesiae istius saeculi ad Brittaniam nostram; alias autem e testimoniis Constantini, Athanasii, Hilarii, etc., abunde patet episcopos Brittaniae fidei orthodoxae semper adhaesisse.] hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam veneno sui infecit erroris: et hac quasi via pestilentiae trans Oceanum patefacta, non mora omnis se lues haereseos cuiusque, insulae novi semper aliquid audire gaudenti et nihil certi firmiter obtinenti infudit.
2 His temporibus Constantinus qui vivente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat [CCCCVII], vir summae mansuetudinis et civitatis in Brittania morte [Al., mortem] obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena [Creatum. Chiffl. solus procreatum.] creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus [In Brittania creatus imperator. Eutropius, lib. X. Laudandus est hoc loco Paraphrastes regius qui antecessoris sui Constantini natalitia huic insulae suae vendicat in interpretatione Saxonica. Et merito factum, sed id non testatur Eutropius, creatum imperatorem dicens, non natum filium.] in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit: cuius temporibus Arriana haeresis exorta et in Nicaena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae virus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum Ecclesiis aspersit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.26 csg247.18 csg547.560 hab34.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik