monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, V. Ut Severus receptam Brittaniae partem vallo a caetera distinxerit. <<<     >>> VII. Passio sancti Albani et sociorum eius, qui eodem tempore pro Domino sanguinem fuderunt.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT VI. De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit. [CAP. VI. Hoc etiam caput totum Orosii est.]

1 Anno Incarnationis Dominicae ducentesimo octogesimo sexto, Diocletianus tricesimus tertius ab Augusto imperator ab exercitu electus, annis viginti fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creavit imperii. Quorum tempore Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ab observanda Oceani litora quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in provectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando; accendens [Al., accedens] suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici [Al., artificii] negligentia permitteret.
2 Quamobrem a Maximiano iussus occidi, purpuram sumpsit ac Brittanias occupavit; quibus sibi per septem annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude Alecti socii sui interfectus est. Alectus [Al. add. vero] postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit, quem Asclepiodotus praefectus praetorio [Al., praetorii] oppressit, Brittaniamque post decem annos recepit.
3 Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari Ecclesias, affligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt [CCCIV]: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit; nam [Per decem annos. Nempe a decimo nono anno Diocletiani qui Eusebio est annus Christi 304, ad annum Constantini M. sextum qui est illi 313, quo anno expleto cessavit persecutio. Et intra hos annos includitur huius et sequentis capitis historia. Vide append., n. 4. Respice etiam Bedae Chronicon ad Diocletianum.] per decem annos, incendiis Ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima [Al., complurima] confessionis Deo devotae gloria sublimavit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.21 csg247.14 csg547.559 hab34.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik