monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam litteris Christianum se fieri petierit. <<<     >>> VI. De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT V. Ut Severus receptam Brittaniae partem vallo a caetera distinxerit.

1 Anno ab Incarnatione Domini centesimo [Octogesimo nono. Euseb., monogesimo tertio; sed pergit Beda in eodem computo quem capite praececente secutus est. Unde colligo variationem non fuisse scribarum, sed auctoris.] octogesimo nono, Severus genere Afer Tripolitanus, ab oppido Lepti, decimus septimus ab Augusto imperium adeptus, [Decem et septem annis. Euseb. et plurimi chronologorum, octo; sed fatendum est quod Bedae Mss., tum in Chronico tum in Historia habent septem. Eorum auctoritatem ibi agnovi, hic sequor. Imperavit autem Severus, secundum exactam calculationem, a. XVII, m. VII, d. III.] decem et septem [Al., octo] annis tenuit. Hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit.
2 Victor ergo civilium bellorum quae ei gravissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed vallo distinguendam putavit. [Murus de lapidibus, vallum de cespitibus. Excepta hac distinctione nihil additum est Orosio in hoc capite. An recte tamen murum a vallo distinguat Beda valde apud criticos dubitatum est. In auctoribus qui hoc ipsum opus Severi memoriae tradiderunt, voces illae promiscuae usurpantur, sed de re nihil certi est quod Bedae suppositionem evertat. De quo plenius in cap. 12 huius libri ipse se explicat.] Murus etenim de lapidibus, vallum vero quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra velut murus extruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.
3 Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit: Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit [Al., relinquens] duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit; Bassianus [All. add. vero] Antonini cognomine adsumpto, regno potius est.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.20 csg247.13 csg547.559 hab34.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik