monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, III. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adiecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque insulam Romanis subdiderit. <<<     >>> V. Ut Severus receptam Brittaniae partem vallo a caetera distinxerit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam litteris Christianum se fieri petierit.

1 Anno ab Incarnatione Domini centesimo quinquagesimo sexto Marcus Antoninus Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit: [

Quorum temporibus. Usque ad haec verba Beda sumit exordium huius capitis ex Orosio; non tamen Orosio imputatam velim difficultatem quae videtur esse in annis Marci et Commodi impp. et Eleutheri pontificis. Annus enim Urbis C. 911, quem Orosius assignat iuncto fratrum imperio, respondet anno Christi 161, in quo nihil est difficultatis in epistola Lucii regis ad Eleutherum, imo ipse est annus in quo Eusebius et Beda in Chronicis de fratrum initio consentiunt, sicut notavi ad locum. Sed Beda hic in Historia, explicans Orosii aeram Urbis per aeram Incarnationis, ad a. 911 affigit a 156, et tamen epistolam Lucii in eadem tempora admitti postulat. Quibus rationibus id fecerit incertum est, nec est quod in eis explicandis nimium haereamus. Sufficiat observare quod sicut Beda hic communem, imo et suam ipsius chronologiam in annis Marci et Commodi anticipat, ita et eamdem in annis Eleutheri anticipare intelligendus est; sicut Marci et Commodi initium ponit in a. 156, et eorum finem in a. 167, sic etiam Eleutheri pontificatum in annis parallelis statutum voluit, ita ut ultimus fratrum annus cum primo pontificis semper conveniat. Hoc quidem Bedam voluisse patet ex recapitulatione in huius Historiae fine, ubi Eleutherum praesulem factum dicit a. 167. Quamcunque igitur rationem admittamus, eadem erit Bedae in utroque libro intentio, nempe finem impp. cum initio pontificis componere. Cui nihil necesse est Commodum filium hic introducere, sicut multi fecerunt, satis enim est temporis in fratrum imperio quo possit, ut quidem debuit peragi hoc regis cum Eleuthero commercium.

Quod ad Lucii regnum, gesta, obitum, quorum Beda non meminit, ea iis relinquo qui tradita de Lucio collegerunt.

]
quorum temporibus cum Eleutherus [Al., Eleutherius] vir sanctus pontificatui Romanae Ecclesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum [Al., Britannorum] rex epistolam, obsecrans ut per eius mandatum Christianus efficeretur: et mox effectum piae postulationis consecutus est, susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace servabant.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.20 csg247.13 csg547.559 hab34.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik