monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit. <<<     >>> IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam litteris Christianum se fieri petierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT III. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adiecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque insulam Romanis subdiderit. [CAP. III. Hoc etiam caput Orosio debetur.]

1 Anno autem ab Urbe condita septingentesimo nonagesimo [Octavo. Par., nono; Antw. et Col. Edd., septimo. Chiffletius causam agens Ms. sui Treverensis, pro nono anno strenue certat, aliosque carpit quod octavum vel septimum exhibeant, cum tamen certum sit alterutrum chronologiae propius accedere, quam nonum. Claudii expeditionem Beda ad quartum imperii eius annum ponit, et ad annum Christi 46; iam vero hos annos ad annum U. C. aptantes, necesse est ut in annum 797, vel 798, incidamus. Occisus enim est Caius 24 die Ian. a. U. C. 794, qui a. D. 42 respondet. Quartus igitur Claudii successoris annus aliquam partem anni U. C. 797 habet, maximam vero 798, qui anno D. 46 convenit, et quem omnes veteres Bedae Manuscripti clare exhibent.] octavo Claudius imperator, ab Augusto quartus, cupiens utilem [Al. add. se] reipublicae ostentare principem, bellum ubique et victoriam undecunque quaesivit. Itaque expeditionem in Brittaniam movit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos [Al., redditos] [Transfugas. Suetonius nominat Adminium, Caligula, 44, Dio Bericum, lib. LX; ubi totam Claudianae expeditionis historiam fuse prosequitur.] transfugas videbatur. Transvectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem. [Neque post eum quisquam. Augustus a U. C. 727 contra Britannos in Galliam venit, sed ab oratoribus eorum pacatos, rediit. Proximo anno arma in eosdem meditantem motus Cantabrici impedierunt. Tiberius Roma pedem fere nunquam extulit. Caius Oceanum tantum invisit, et spolia ridicula reducens triumphum frustra quaesivit.] neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. [Orcadas. Hoc nullo modo concedit Tacitus laurum hanc Agricolae suo propriam volens; sub cuius auspiciis imperante demum Domitiano, Romanam classem incognitas ad id tempus Orcadas insulas invenisse ait, et domuisse. Sed cum bellum Britannicum temporibus Claudii, duce A. Plautio et victore per VII annos continuos gestum fuerit, non impossibile est quod hic de Orcadibus a Claudio receptis ex Eusebio et Eutropio asseritur.] Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in Oceano positas Romano adiecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen imposuit.
2 Hoc autem bellum quarto imperii sui anno complevit, qui est annus ab Incarnatione Domini quadragesimus sextus, [Quo anno fames. Annalium conditores famem hanc Claudii anno 2 affigunt. Orosius tamen et Beda Eusebium sequuntur.] quo etiam anno fames gravissima per Syriam facta est, quae in Actibus apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur. Ab eodem Claudio Vespasianus, qui post Neronem imperavit, in Brittaniam missus, etiam Vectam insulam Brittaniae proximam a Meridie, Romanorum ditioni subiugavit; quae habet ab Oriente in Occasum [Triginta m. p. Cambdenus viginti tantum numerat.] triginta circiter milia passuum, ab Austro in Boream duodecim, in Orientalibus suis partibus mari sex milium, in Occidentalibus trium a meridiano Brittaniae litore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est.
3 Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera Brittaniam pene amisit; nam [Duo oppida. Camalodunum et Verolamium, armis reginae Boadiciae. Suetonius tamen Paulinus provinciam restituit. TACIT.] duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subversa sunt.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.19 csg247.12 csg547.558 hab34.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik