1 | Verum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit: qui anno ab Urbe condita sexcentesimo nonagesimo tertio, ante vero Incarnationis Dominicae tempus anno sexagesimo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes qui Rheno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, venit ad Morinos, unde in Brittaniam proximus et brevissimus transitus est, et navibus onerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Brittaniam transvehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in Hiberna [Al., Hibernia] dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit: quibus iterum in Brittaniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum [Al. add. ingenti] exercitu pergit, naves in anchoris stantes, tempestate correptae, vel conlisae inter se, vel arenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. |
2 | Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis victus, ibique Labienus tribunus occisus est: secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Brittanos in fugam vertit: inde ad flumen Tamesim [Al., Tamensium] profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat: quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur, et videtur inspectantibus quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo immobiliter erant in profundum fluminis infixae [Al. add. haereant]: quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, silvis sese obdidere [Al., abdidere], unde crebris irruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. |
3 | Interea Trinovantum firmissima civitas cum Androgio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedit [Al., dedidit]: quod exemplum secutae urbes aliae complures in foedus Romanorum venerunt. Iisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi pugna [Al., bello] cepit. Exin Caesar a Brittania reversus in Galliam, postquam legiones in Hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. |