monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, CAPUT PRIMUM. De situ Brittaniae vel Hiberniae, et priscis earum incolis.

1 [Brittania. Hanc descriptionem excerpsit Beda e variis auctoribus; praecipue vero e Plinio, Solino, Orosio, et Gilda.] Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter Septentrionem et Occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus multo intervallo adversa. Quae per milia passuum octingenta in Boream longa, latitudinis habet milia ducenta, exceptis duntaxat prolixioribus diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur ut circuitus eius [Quadragies octies. Tria milia sexingenta miliaria.] quadragies octies septuaginta quinque milia compleat.
2 Habet a Meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit civitas quae dicitur [Rutubi portus. Anton. Itin. Ritupae; Inscriptio Amerbach. et Scholiast. Iuvenalis Battelii, Riputia; Angli Bedae tempore, Reptacaestir; Nennius Ms. Dunelm. et aliis, Ruoichyn, hodie Richborough.] Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir vocata, interposito mari a [Gessoriaco. Quod nunc Bononia. Tabb. Peut.] Gessoriaco [Morinorum. Gens Galliae a Neoporto ad Estapulas porrecta, adiuncto forte Pago Pontivo.] Morinorum gentis litore proximo, traiectu milium quinquaginta, sive, ut [Quidam scripsere. Dio Cassius scilicet, et Antoninus.] quidam scripsere, [Note: Stad. CCCCL. Mille passus quinquaginta sex.] stadiorum quadrigentorum quinquaginta. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
3 Opima [Al., optima] frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis; vineas etiam quibusdam in locis germinans: sed et avium ferax terra marique generis diversi. Fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat et anguilla. Capiuntur autem saepissime et vituli marini et delphines, necnon et ballenae: exceptis variorum generibus conchyliorum; in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, et rubicundi, et purpurei, et iacintini et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cochleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum iniuria pallescere; sed quo vetustior est, eo solet esse venustior.
4 Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluvios balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim (ut [S. Basilius. Hexamer. Hom. IV. Ἤδη δὲ καὶ θερμοτέρας ἐκ μετάλλων ποιότητος κατὰ τὴν διέξοδον προσλαβοῦσα, ἐκ τῆς αὐτῆς τοῦ κινοῦντος αἰτίας ζέουσα γίνεται, ὡς τὰ πολλὰ, καὶ πυρώδης.] sanctus Basilius dicit) fervidam qualitatem recipit, quum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens.
5 Quae etiam venis metallorum, aeris, ferri, et plumbi et argenti faecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque: est autem nigrogemmeus et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet aeque ut succinum. Erat et civitatibus quondam [Viginti et octo civitatibus. De his vide append. n. 3.] viginti et octo nobilissimis insignita, praeter castella innumera, quae et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.
6 Et quia prope sub ipso Septentrionali vertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet; ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an iam advenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad Orientem Boreales per plagas redeunte: unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est, horarum decem et octo: plurimae item brevitatis noctes aestate et dies habet in bruma, hoc est, sex solummodo aequinoctialium horarum: cum in Armenia, Macedonia, Italia, caeterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies sive nox quindecim, brevissima novem compleat horas.
7 Haec in praesenti, iuxta numerum librorum quibus lex divina scripta est, quinque gentium linguis, unam eamdemque summae veritatis et verae sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum, videlicet, Brittonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione Scripturarum caeteris omnibus est facta communis.
8 In primis autem haec insula Brittones solum a quibus nomen accepit, incolas habuit, qui de [Tractu Armoricano. Brittania minore, quae Armore, id est, Ad mare Brittaniae insulae ex adverso iacet.] tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam advecti, Australes sibi partes illius vindicarunt.
9 Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de [Scythia. Pro concesso habetur Bedam hic Scythiam velle Citeriorem quae hodie Scandia dicitur, Sueviam, Daniam et Norwegiam complectens. Quo sensu et mare, patriae Hengisti et Brittaniae interiacens Scythica vallis appellatur Nennio.] Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam pervenisse, eiusque Septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
10 Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad Occidentem quidem Brittaniae sita; sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in Meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae Septentrionalia, quamvis magno aequore interiacente pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari.
11 Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, sed possumus, inquiunt, salubre vobis dare consilium quid agere valeatis. Novimus insulam aliam esse non procul a nostra, contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si qui restiterit, nobis auxiliariis utimini.
12 Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per Septentrionales insulae partes coeperunt, nam Austrina [Al., Austrinas] Brittones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res perveniret in dubium, magis de feminea regum prosapia, quam de masculina regem sibi eligerent: quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.
13 [Procedente tempore. Quando Scotti primum in Brittaniam venerint incertum est; Beda tamen eorum introitum ante Romanorum tempora ponere videtur.] Procedente autem tempore Brittania post [Al., praeter] Brittones et Pictos, tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes quas hactenus habent, vindicarunt: a quo videlicet duce usque hodie [Dalreudini. Nomen ex ipsa Hibernia allatum, ubi Dalrieda, hodie Rout, Scotiae modernae proxime adiacet. Portio regis Edae, quem Beda contracte Reudam appellat, sequiores historici Reutherum. Huius populi sedes in Scotia his regionibus extendebatur, Cantiera, Knapdalia, Lorna, Argathelia, et Braidalbin, una cum insulis adiacentibus.] Dalreudini vocantur, nam lingua eorum daal partem significat. Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate, ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plusquam triduana remaneat: nemo propter hiemem aut foena secet aestate, aut stabula fabricet iumentis: nullum ibi reptile videri soleat, nullus vivere serpens valeat: nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut proximante terris navigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt: quin potius omnia pene quae de eadem insula sunt contra venenum valent.
14 Denique vidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae immissam ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Dives lactis ac mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed et cervorum caprearumque venatu insignis.
15 Haec autem proprie patria Scottorum est: ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brittonibus et Pictis gentem addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brittonum a Pictis secernebat, qui ab Occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Brittonum munitissima usque hodie quae vocatur [Alcluith. Brittanodunum, hodie corrupte Dunbarton, arx ad Cluidam fluvium, paulo post Bedae tempora, i. e. a. 756. Eadhercto Regi Nordanhymb. et Oengo regi Pictorum dedita, Hovenden. A. 869, per Dacos funditus deleta. Brompton.] Alcluith: ad cuius videlicet sinus partem Septemtrionalem Scotti, quos diximus, advenientes, sibi locum patriae fecerunt.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.13 csg247.5 csg547.555 hab34.16

>>> Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik