Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, PRAEFATIO
0 | GLORIOSISSIMO REGI CEOLULPHO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER. |
1 | Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transcribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis Scripturae sanctae verbis aurem sedulus accommodas, verum etiam noscendis priorum gestis sive dictis et maxime nostrae gentis virorum illustrium, curam vigilanter impendis. Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; seu mala commemoret de pravis, nihilominus religiosus ac pius auditor sive lector devitando quod noxium est ac perversum, ipse sollertius ad exsequenda ea quae bona ac Deo digna esse cognoverit accenditur. Quod ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens, Historiam memoratam in notitiam tibi simulque eis quibus te regendis divina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his quae scripsi, vel tibi [Al. add. magnanime rex] vel caeteris auditoribus sive lectoribus huius Historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim breviter intimare curabo. |
2 | Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reverentissimus [Al., abbas reverendissimus] vir per omnia doctissimus extitit; qui in Ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate viris venerabilibus atque eruditissimis institutus, diligenter omnia quae in ipsa Cantuariorum provincia vel etiam in contiguis eidem [Al., eiusdem] regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, vel monimentis literarum vel seniorum traditione cognoverat: et [Al. om. et] ea mihi de his quae memoria digna videbantur, per religiosum Lundoniensis Ecclesiae presbyterum Nothelmum, sive literis mandata sive ipsius Nothelmi viva voce referenda, transmisit. |
3 | Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistolas, perscrutato eiusdem sanctae Ecclesiae Romanae scrinio permissu eius qui nunc ipsi Ecclesiae praeest Gregorii pontificis, invenit, reversusque nobis nostrae Historiae inserendas, cum concilio praefati Albini reverentissimi Patris adtulit. |
4 | A principio itaque voluminis huius usque ad tempus quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea quae promeremus [Al. promemus] didicimus. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in Ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii sive successores eorum vel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria Nothelmo, ut diximus, perferente cognovimus. Qui etiam provinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus vel quorum tempore regum gratiam Evangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini ut hoc opus adgredi auderem provocatus sum. |
5 | Sed et Danihel [Al., Daniel quoque] reverentissimus Occidentalium Saxonum episcopus qui nunc usque superest, nonnulla mihi de Historia ecclesiastica provinciae ipsius simul et proxima illi Australium Saxonum nec non et Vectae insulae, literis mandata declaravit. Qualiter vero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, vel provincia Merciorum ad fidem Christi quam non noverat, pervenerit, vel provincia Orientalium Saxonum fidem quam olim exsufflaverat, recuperaverit, qualis etiam ipsorum Patrum vita vel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnovimus. Porro in provincia Orientalium Anglorum quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis vel traditione priorum, partim reverentissimi abbatis Esi relatione comperimus. |
6 | At vero in provincia Lindissi quae sint gesta erga fidem Christi, quaeve successio sacerdotalis extiterit, vel literis reverentissimi Antistitis Cynibercti, vel aliorum fidelium virorum viva voce didicimus. Quae autem in Nordanbymbrorum provincia ex quo tempore fidem Christi perceperunt usque ad praesens per diversas regiones in Ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium qui haec scire vel meminisse poterant adsertione cognovi, exceptis his quae per meipsum nosse poteram. |
7 | Inter quae notandum, quod ea quae de sanctissimo Patre et antistite Cudbercto vel in hoc volumine vel in libello Gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis quae de illo prius a fratribus Ecclesiae Lindisfarnensis scripta reperi adsumpsi simpliciter fidem Historiae quam legebam accommodans, partim vero ea quae certissima fidelium virorum adtestatione per me ipse cognoscere potui sollerter adiicere curavi. |
8 | Lectoremque suppliciter obsecro, ut si qua in his quae scripsimus aliter quam se veritas habet posita repererit, non hoc nobis imputet qui, quod [Al., quae] vera lex historiae est, simpliciter ea quae fama vulgante collegimus ad instructionem posteritatis literis mandare studuimus. |
9 | Praeterea omnes ad quos haec eadem Historia pervenire poterit nostrae nationis legentes sive audientes suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius intervenire meminerint; et in suis quique provinciis hanc mihi suae remunerationis vicem rependant, ut qui de singulis provinciis sive locis sublimioribus quae memoratu digna atque incolis grata credideram diligenter adnotare curavi, apud omnes fructum piae intercessionis inveniam. |