monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XXII.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XXI. <<<    

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XXII.

1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, etc. In fluvio vitae civitatis medio meante non adhuc celebratio indicitur baptismi, sed fructus iam illius revelatur sacramenti.
2 Modo enim Ecclesia seminat in Spiritu, ut tunc de Spiritu metat vitam aeternam (Galat. VI).
3 Et ex utraque parte fluminis lignum vitae.
4 Lignum vitae circa fontem vitae cernitur.
5 Quod sive gloriam sanctae crucis, sive Dominum Christum interpretaris, iam et ante baptisma revelatum in Veteri Testamento, et nunc, baptismatis clarescente mysterio, coelesti fructu sanctos imbuit.
6 Non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV).
7 Idem quippe lignum, quod Ioannes in aurea Ierusalem, Moyses in paradiso florere descripserunt, Salomon dixit lignum vitae esse amplectentibus eam.
8 Hunc fluvium puto Iordanem figurasse, ultra quem Moyses populis monita salutis, et intra quem terram repromissionis Iesus aperuit.
9 Afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum.
10 In duodecim mensibus omne tempus insinuat vitae, scilicet illius ubi dicitur: Et anni tui non deficient (Psal. CI).
11 Et iterum: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isai. LXVI).
12 Ubi praesens Domini vultus, aeterna sanitas, aeternus vitae cibus est.
13 Potest et simpliciter intelligi quod per doctrinam duodecim apostolorum crux Christi fructificet.
14 Et folia ligni ad sanitatem gentium.
15 Si fructus merces beatae immortalitatis accipitur, recte folia perpetuus intelligitur cantus, quod in sanitatem cadat felici iam sorte canentibus.
16 Ibi enim gentium curatio vera, redemptio plena, felicitas sempiterna.
17 Et videbunt faciem eius.
18 Praemium fidei nobis visio Dei servatur, quod summum esse bonum Philippus intelligens ait: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Ioan. XIV).
19 Sollicite enim fuerat commendandum hoc sanctos visuros et habituros specie, quod credunt viventes ex fide.
20 Et nomen eius in frontibus eorum.
21 Confessio nominis sancti nunc inter hostes servata, tunc victores in patria glorificat.
22 Et nox ultra non erit, etc. Non ibi fragilitas corporum, vel quiete noctis, vel ignis eget lumine, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), qui est lux vera (Ioan. I), et requies aeterna sanctorum.
23 Quae si ad allegoriam verba referas, non ibi prophetarum exhortatio, non legis est praedicatio necessaria, quae nunc lucerna dicitur esse in obscuro loco, quoniam in Dei contemplatione rebus expletis tenetur perfecta promissio.
24 Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt Non de Ioannis diffidentia dubitabat, sed veram visionem omni Ecclesiae, in qua et parvulos futuros noverat, commendabat.
25 Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum.
26 Ne dubites, inquit, de persona monentis.
27 Deus enim ipse qui spiritus prophetarum coelesti solet imbuere visione, haec me tibi misit praemonstrare futura.
28 Ostendere servis tuis quae oportet fieri cito.
29 Docuit se, ut dixi, omnium generaliter utilia prospexisse.
30 Beatus qui servat verba prophetiae libri huius, etc. Subauditur, beatus sum.
31 Sic enim beatus Dionysius Alexandrinus antistes hos versiculos connectit, dum quibusdam haeresibus ex huius libelli occasione surgentibus et errorem redargueret, et eiusdem prophetiae sensum ab omni nubilo carnalis intelligentiae purgatum ad aeterna et coelestia promissa transferret.
32 Cecidi ut adorarem ante pedes angeli, etc. Aut semel factum iteravit, quod cohibitus non est ausus repetere, aut magno visionum stupore perculsus, adorare se voluisse iterum confitetur.
33 Conservus tuus sum, etc. Nota quoties et Ioannem prophetam et hunc librum prophetiam nominet; nam multa huic cum prophetis concordia, nec in sensibus tantum, sed et in verbis.
34 Quot enim hic Isaiae, quot Zachariae, aliorumque prophetarum versus invenies! Ne signaveris verba prophetiae libri huius, etc. Futuro propinquante iudicio manifestari oportuit divina praecepta, iudicia, atque promissa, quorum observatione praemium mites acquirant, neglectis poenam contumaces incurrant.
35 Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc.
36 Occulta hic Dei iudicia, sed iusta demonstrat, quibus mali homines in peius proficere permittuntur, id est, pervenire ad summam nequitiam, ut possit iustum invenire iudicium.
37 Huic illud simile est: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum (Matth. XII).
38 Ego sum Α et Ω, etc. In Α Verbi divinitatem, et in Ω susceptam humanitatem designat.
39 Principium sine termino, quod crebra in hoc libro repetitione firmatur, sive propter unius Christi divinitatem et humanitatem saepe insinuandam, sive ut unius naturae tota Trinitas intimetur, quae per prophetam dicit: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII).
40 Ut sit potestas eorum in ligno vitae.
41 Dignum praemium stolis candidis, id est, vitae immaculatae promittit, videlicet ut Domini aspectu, qui est vita aeterna, potiatur.
42 Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).
43 Et per portas intrent in civitatem.
44 Qui Domini servant mandata dicentis: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Ioan. X); illa utique pascua quae et hic promittuntur, id est, ligni vitae, hi procul dubio per portas intrant in Ecclesiam.
45 Portas scilicet iustitiae, quas sibi Psalmista postulat aperiri (Psal. CXVII).
46 Qui autem aliunde tentat ascendere, ille fur est et latro (Ioan. X); de quibus et hic subditur: Foris autem canes, et venefici, et impudici, etc. Cuncta enim rabies improborum et nunc intrinsecus Ecclesiam tentat, sed cum intraverit pater familias, et, sanctis secum ad nuptias intrantibus, clauserit ostium, tunc incipient foris stare et pulsare ostium (Luc. XIII.) Ego sum radix et genus David.
47 Geminam hic personae suae naturam expressit, quod idem factor sit David secundum divinitatem, qui factus est ex semine David secundum carnem.
48 Quam Dominus quaestionem Iudaeis in Evangelio proponit, quomodo videlicet Christus filius sit David, cum eum David in Spiritu suum Dominum vocet? (Matth. XXII).
49 Stella splendida et matutina.
50 Qui post noctem passionis unius apparendo lumen resurrectionis et vitae verbis et exemplo saeculis ostendit.
51 De quo ad beatum Iob dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo? (Iob. XXXVIII.) Et sponsus et sponsa dicunt: Veni.
52 Caput et corpus Ecclesiae, singula membra cohortantur ad fidem.
53 Ei qui audit, dicat: Veni.
54 Quisquis internum in mente fidei vel charitatis lumen percepit, ad hoc et alios convocet.
55 Qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
56 Sic liberum convenitur arbitrium dicendo: Qui vult accipiat, ut confestim gratia praedicetur in eo quod sequitur: Aquam vitae gratis.
57 Nullis utique meritis praecedentibus.
58 Et ipsum enim velle, Dei donum est.
59 Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
60 Haec propter falsatores dixit, non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt, in nullo prophetia mutilata.
61 Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam, venio cito.
62 Idem Christus testimonium perhibet, qui se Ecclesiae venturum annuntiat.
63 Cui more Cantici canticorum Ecclesia devote respondet: Amen, veni, Domine Iesu Christe.
64 Quae quotidie clamat orans: Adveniat regnum tuum (Matth. VI).
65 Et in psalmo: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psal. C).
66 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis, Amen.
67 Eant Pelagiani, et sua virtute fidentes, Domini se gratia privent.
68 Apostolo autem Paulo praesidium quaerente ac dicente: Quis me liberabit de corpore mortis huius? (Rom. VII.) Respondeat Ioannes nominis sui memor, et dicat: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Ibid.).
69 Et ne sibi Donatistae de singulari Dei munere blandiantur, audiant quod cum gratiam Dei quasi vale ultimum commendaret, adiecit, Cum omnibus vobis.
70 Amen.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.112


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XXI. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XXII.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik