monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XXI.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XX. <<<     >>> XXII.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XXI.

1 Et vidi coelum novum et terram novam, etc. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, vidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit coelum et terra, iudicatis videlicet impiis.
2 Tunc figura huius mundi supernorum ignium conflagratione praeteribit, ut, coelo et terra in melius commutatis, incorruptioni et immortalitati sanctorum corporum congrua utriusque commutationis qualitas conveniat.
3 Quod autem ait: Et mare iam non est.
4 Utrum maximo illo ardore siccetur, an et ipsum in melius vertatur, non facile dixerim.
5 Coelum quippe novum et terram novam, non autem et mare novum futurum legimus.
6 Nisi forte ut assolet prophetica locutio propriis verbis translata miscere, turbulentam huius saeculi vitam, quae tunc cessabit, maris nomine figuravit.
7 Et civitatem sanctam Ierusalem novam, etc. De coelo descendere ista civitas dicitur, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit.
8 Compositam sicut sponsam et ornatam viro suo; est enim altera Ierusalem, quae non viro suo ornatur, sed adultero.
9 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, etc. Ipse Deus erit electis aeternae beatitudinis praemium, quod ab eo possessi possidebunt in aeternum.
10 Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.
11 Tanta illius civitatis et tam celsa de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis.
12 Quandoquidem et corpora coelestis incorruptio sublimabit, et mentes aeterni Regis pascet intuitus.
13 Et mors ultra non erit, etc. Praedixerat enim mortem in stagnum ignis missam.
14 Nam etiam sic eadem potest sententia intelligi, ut, sancta civitate novissimo iudicio glorificata, dolor, luctus, et mortalitas tantum in gehenna remaneant.
15 Et dixit mihi: Scribe, etc. Et dixit mihi: Factum est.
16 Haec credi oportet, non exponi, praesertim quia sic dicit factum esse de praeterito, ut dubitare quemquam non sinat de futuro.
17 Ego sum Alpha, etc. Sicut in initio libri hoc se esse testatus est, ita hoc tertio oportuit repeti, ut neque ante eum Deus, sicut Isaias dicit, nec post eum credatur alius (Isai. XLIII).
18 Et quia de fine mundi sermo est, potest ipse saeculi consummator qui Creator dictus intelligi.
19 Ego sitienti dabo, etc. De hoc fonte irrorat nunc credentes in via, quem vincentibus ubertim hauriendum praebet in patria.
20 Utrumque autem gratis.
21 Gratia enim Dei vita aeterna Christo Iesu Domino nostro.
22 Et de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia (Ioan. I).
23 Timidis autem, et incredulis, et execratis, etc. Blandis semper, ad cautelam insinuandam, austera permiscet.
24 Sic et psalmus centesimus quadragesimus quartus cum gratiam miserationum Domini abundanter intimaret, repente districtum eius iudicium infert, dicens: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV).
25 Timidos autem coniungit incredulis, quia ille timet experiri periculum certaminis, qui dubitat de praemio vincentis.
26 Et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardenti.
27 Ostendit multa esse genera mendacii, sed periculosissimum et maxime detestandum est quo in religionem peccatur, de quo supra.
28 Dicunt, inquit, se Iudaeos esse, et non sunt; sed mentiuntur, sunt enim synagoga Satanae.
29 Et venit unus de septem angelis, etc. Praedicatores iidem qui plagam septenariam, id est, universalem irrogant impiis, Ecclesiae quoque futura gaudia pandunt.
30 Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni.
31 Sponsam et uxorem dicit Ecclesiam, quae, immaculata permanens, spirituales semper Deo filios generat.
32 Vel quod nunc Deo desponsata, tunc ad immortales est perducenda nuptias.
33 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, etc. Post ruinam Babylonis civitas sancta, quae sponsa est Agni, supra montem posita videtur.
34 Lapis enim praecisus de monte sine manibus comminuit simulacrum gloriae mundanae, et crevit in montem magnum, orbemque implevit universum (Dan. II).
35 Descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei.
36 Tunc enim amplius decora videbitur, quando per Spiritum quo eius sponsus creditur conceptus et genitus, imaginem plene meruit portare coelestem.
37 Lumen eius simile lapidi pretioso.
38 Lapis pretiosus Christus est, qui ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis (Ioan. XVII).
39 Tanquam lapidi iaspidi, sicut crystallum.
40 Iaspidi, pro candore virtutum; crystallo, pro interna mentis puritate et fide non ficta (I Tim. I).
41 Et habebat murum magnum et altum.
42 Id est inexpugnabilem fidei, spei, charitatisque firmitatem.
43 Potest et ipse Dominus Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo et Isaias ait: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI), id est, Domini protectio et intercessio sanctorum, qui iter faciunt ei docendo ad corda credentium.
44 Habens portas duodecim.
45 Hae portae apostoli sunt, qui suo vel scripto vel opere cunctis primordialiter gentibus Ecclesiae pandebant introitum.
46 Et in portis angulos duodecim.
47 Doctores scilicet apostolorum vestigia fidei et verbi mysterio sequentes.
48 Et nomina scripta, etc. Memoriam veterum patrum significat praedicatorum cordibus insitam.
49 Unde et pontifex tabernaculum ingressurus memoriale patrum in rationali pectoris ferre iubetur.
50 Ab oriente portae tres, etc. Hac tam solerti reor descriptione portarum, duodenarii numeri voluit indicare mysterium, quo idcirco vel summa apostolorum, vel Ecclesiae sit figurata perfectio, quia per eam orbi quadrato sanctae Trinitatis erat fides intimanda.
51 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, etc. Quod sunt portae, hoc fundamenta; quod civitas, hoc murus.
52 Possunt autem et patriarchae fundamentorum vocabulo designari, qui nomina in se apostolorum, id est, figuram, tenuerunt.
53 Per illos enim fundamenta haec civitas, quamvis per apostolos, quasi per portas, latius sit credituris aperta nationibus.
54 Et notandum fundamenta, cum pluraliter dicantur, doctores vel virtutes Ecclesiae, cum vero singulariter, ipsum significare Dominum, qui est fundamentum fundamentorum.
55 Et qui loquebatur mecum, etc. Christus qui est sapientia Dei (I Cor. I), attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII), sanctam metitur civitatem.
56 Quia omnia in numero, et mensura, et pondere constituens, unicuique fidelium spiritualium distribuit dona gratiarum.
57 Possunt et Ecclesiae doctores corpore fragiles, mente coelestes intelligi, qui merita solerter examinent singulorum.
58 Et civitas in quadro posita est.
59 Idcirco civitas in quadro posita et ex omni parte aequali dicitur dimensione locata, quia nulla sinitur inaequalitate notari.
60 Perfectum enim secundum apostolum esse, id est, sapere, pacem habere, vere est in soliditate quadra subsistere.
61 Et mensus est civitatem per stadia duodecim.
62 Id est, Ecclesiam fide factisque conspexit, vel donavit esse perfectam.
63 Quatuor enim principalium perfectio virtutum fide sanctae Trinitatis sublimata, quasi numero denario dignitatem componit Ecclesiae.
64 Longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt.
65 Haec est illa soliditas veritatis invictae, qua Ecclesia longitudine fidei, latitudine charitatis, altitudine spei, subnixa, circumferri non sinitur omni vento doctrinae (Ephes. IV), quarum si unam minus habuerit, perfecta Ecclesiae stabilitas non erit.
66 Et mensus est muros eius centum quadraginta quatuor cubitorum.
67 Haec summa quadraturam duodenarii numeri continet (duodecies enim duodeni, centum quadraginta quatuor fiunt), significans et ipsa stabilem civitatis sanctae perfectionem.
68 Mensura hominis quae est angeli.
69 Ex hominibus enim conquisita constet Ecclesia, et Christi promissionibus sublimata, aequalitatem sperat angelorum.
70 Quantum autem ad litteram, significavit sibi angelum in hominis apparuisse figura.
71 Et erat structura muri ex lapide iaspide.
72 Hoc est quod Petrus apostolus hortatur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II).
73 Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
74 Ecclesia auro figuratur, quae in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe compta describitur.
75 Vitrum autem ad fidem veri retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil simulatum est et non perspicuum in sanctis Ecclesiae.
76 Potest et ad illud tempus referri, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspicaciter declarantur.
77 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata.
78 Variorum nominibus lapidum, vel species virtutum, vel ordo, vel diversitas, indicatur, quibus tota Ierusalem coelestis exstruitur.
79 Difficile enim est singulos cunctis florere virtutibus.
80 Denique Isaias, cum eiusdem civitatis ornatum describeret, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris (Isai. LIV), et reliqua, statim quasi exponens subiecit: Universos filios tuos doctos a Domino (Ibid.).
81 Fundamentum primum iaspis.
82 Iaspidum multa sunt genera.
83 Alius enim viridis coloris, et tinctus quasi floribus apparet.
84 Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia phantasmata fugari autumant.
85 Alius nive et spuma marinorum fluctuum quasi misto colore obrutilans.
86 Per iaspidem ergo fidei viror immarcescibilis indicatur, quae dominicae passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur, atque ad omnes spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur.
87 Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V).
88 Et potest cum sponsa dicere: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V).
89 Unde merito ex hoc lapide et hic structura muri, et apud Isaiam propugnacula eiusdem civitatis muniuntur pariter et ornantur.
90 Secundum sapphirus.
91 Huius lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit, cum Dei habitum describens diceret: Sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphiri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV).
92 Ezechiel quoque dicit quod locus in quo thronus Dei sit sapphiri habeat similitudinem; et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis, ut qui talis est, cum Apostolo possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III).
93 Qui radiis percussus solis, ardentem ex se emittit fulgorem.
94 Quia coelestibus semper intentus sanctorum animus, divini luminis quotidie radiis innovatus, compunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit, aliisque inquirenda suadet.
95 Nam quod in mari Rubro reperiri dicitur, significat per Domini passionem et sacri baptismatis lavacrum mentes mortalium ad praesumenda coelestia sublimiter erigi.
96 Tertium chalcedonius.
97 Chalcedonius quasi ignis lucernae pallenti specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo.
98 Quo demonstrantur hi qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent, et quasi in abscondito, ieiunium, eleemosynas precesque suas, agunt.
99 Sed cum, vel doctrinae, vel aliis sanctorum usibus in servitute, ad publicum procedere iubentur, mox quid fulgoris intus gesserint ostendunt.
100 Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis ictu, vel digitorum attritu si excandeat, paleas ad se rapere dicitur, talibus merito congruit qui, a nullo suam fortitudinem vinci permittentes, ipsi potius fragiliores quousque in sui luminis ardorisque iura coniungunt.
101 De quorum uno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens (Ioan. V).
102 Ardens videlicet amore, lucens sermone.
103 Lumen enim virtutum suarum internae charitatis oleo, ne deficiat, semper refovent.
104 Et quod apud Nasamonas, quae est Aethiopiae provincia, nascitur, indicat eos sub ardenti fervore dilectionis, fama tamen obscura quasi nigranti cute sordere.
105 Quartum smaragdus.
106 Smaragdus nimiae viriditatis est, adeo ut herbas virentes, frondesque et gemmas superet omnes, inficiens circa se viriditate repercussum aerem, qui merito et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur.
107 Cuius genera plurima, sed nobiliores Scythici.
108 Secundum locum tenent Bactriani.
109 Tertium Aegyptii.
110 Significat autem animas fide semper virentes, quae quo magis adversitate saeculi, quam frigora Scythiae designant, tentantur, eo amplius haereditatem immarcescibilem et aeternam conservatam in coelis et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando.
111 Quae etiam calice Dominicae passionis, et internae pinguedine charitatis, quae per Spiritum sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt.
112 His quoque eiusdem lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit.
113 Tellus locuples, sed inhabitabilis.
114 Nam cum auro et gemmis affluat, gryphes tenent universa, alites ferocissimi, vel potius ferae volantes.
115 Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis similes.
116 Arimaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte media feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate et feris rapientibus, et Arimaspis custodientibus.
117 Hanc enim terram virtutum thesauris abundantem, adierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV), id est, a mundi illecebris animos elongando subtraxi.
118 In hac contrarias sibi bestias offenderat, cum imprecans ait: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu (Psal. XXX).
119 In hac quoque gazas desiderabiles invenire se manifestat, cum admiratione delectabili secutus adiungeret, dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Ibid.), et caetera usque ad finem psalmi.
120 Contra huiusmodi alites semen divini verbi nobis praeripere anhelantes, quique sanctorum invigilant simplici per coeleste desiderium intentione, quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei caeterarumque virtutum investigare et effodere queant.
121 Quo enim quaeque virtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravioremque ab immundis spiritibus persecutionem tolerat, qui velut gryphes horrendi meritorum deiectione terrestres, sed superbae mentis altitudine volucres, divitias spirituales non sibi ad usum possidere, sed hominibus auferre indefesso labore decertant.
122 Et quia tanta fidei sublimitas per Evangelium mundo innotuit, apte, propter quatuor Evangelii libros, quarto loco smaragdus ponitur.
123 Quintum sardonyx.
124 Hic ex onyche candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utroque nomen sardonychis accepit.
125 Sunt autem genera eius plurima.
126 Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet.
127 Alius, quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet.
128 Alius tribus coloribus, subterius nigro, medio candido, superius minio, consistit.
129 Cui comparantur homines, corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi, sed mentis sibimet humilitate despecti, cum apostolo protestantes: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. IV).
130 Et iterum: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum (I Cor. IV).
131 Itemque Psalmista: Quanquam in imagine Dei ambulet homo (Psal. XXXVIII), id est, de virtute mentis, tamen vane conturbabitur (Ibid.), id est, de infirmitate carnis.
132 Quae quoniam et passio in corporis infirmitate versatur: Qui enim occidunt corpus, animam non possunt occidere (Luc. XII); et humilitas de eiusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Rom. VII).
133 Recte sardonyx quinto fundamento inseritur, nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est.
134 Sextum sardius.
135 Sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV).
136 Merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.
137 Septimum chrysolithus.
138 Chrysolithus lapis quasi aurum fulget, scintillas habens ardentes.
139 Cuius specie figurantur hi qui, intellectu supernae veraeque sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos, vel etiam virtutum signa, quasi scintillas ignis, effundunt.
140 Quorum, ut Arator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor,
quod quia solo spiritualis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolithus inest.
141 Septiformi enim saepe numero solet Spiritus sancti gratia figurari, de quo supra dicitur: Et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt (Apoc. I).
142 Cui sensui consonat etiam hoc quod eiusdem lapidis genus quoddam caerulei viridisque coloris invenitur.
143 Unde et apud Hebraeos, a marini coloris similitudine tharsis appellatur.
144 Viror quippe ad integritatem fidei, quae initium sapientiae dicitur, aqua vero tropice ad Spiritum sanctum pertinet, Domino attestante qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
145 Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Ioan. VII).
146 Octavum berillus.
147 Berillus est quasi consideres aquam solis fulgore percussam, rubicundum ac decorum reddere colorem.
148 Sed non fulget, nisi in sexangulam formam poliendo figuretur.
149 Repercussus enim angulorum splendor illius acuitur.
150 Significat autem homines ingenio quidem sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes.
151 Nam quod aqua, sensus altitudinem designet, Salomon testis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri (Proverb. XVIII).
152 Sed non est perfecti fulgoris vel humana vel etiam divina sapientia, nisi operum quoque et consummatio subnectatur.
153 Nam senario saepenumero perfectio designatur actionis, maxime cum in hoc numero mundi huius sit opus consummatum.
154 Quodque tenentis manum adurere dicitur, procul dubio patet quia quisquis sancto viro coniungitur, eius nimirum bonae conversationis igne recreatur.
155 Nonum topazius.
156 Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est.
157 Qui duos habere fertur colores: unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem.
158 Pinguedo rosea, verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysopraso magnitudine vel colore, quia maxime lampas cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates, in aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem.
159 Quem si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat.
160 Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant.
161 Cuius pulcherrima naturae qualitas contemplativae vitae decori dignissime comparatur.
162 Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis, universisque virtutum gemmis, merito praeferunt, in eam maxime purae suae mentis intuitum aciemque dirigentes, tanto ardentius coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerint splendore repercussi.
163 Habent ergo sancti viri aureum colorem ex internae flamma charitatis, habent et aethereum ex supernae contemplatione dulcedinis.
164 Qui saepe praesentis saeculi turbine, velut attritu limae, vilescit.
165 Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, aerumnis, curisque et doloribus, angi, et illa coelestis vitae gaudia, tranquillae mentis statu delectatus intueri; quin potius ingemiscendo proclamat: Turbatus est, inquiens, prae ira oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI).
166 Quod vero in insula Thebaide, quae Topazion appellatur, unde et ipse nomen accepit, inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et ille praecipue, id est, Aegyptiorum regiones, monachorum gregibus abundent, et quicunque Soli iustitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore coloretur.
167 Et pulchre sicut in octavo ordine activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur.
168 Sive quia novem ordines angelorum, quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur, sive quia a perfectae beatitudinis denario uno tantum, ut ita dicam, gradu mortis abest.
169 Cui summo desiderio propheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion (Psal. CXVIII), id est, super omnem probatae actionis claritatem, superque omnem, quae in hoc saeculo fieri potest, contemplativi gaudii sublimitatem, dulcissimo mandatorum tuorum delectabat amore.
170 Quorum primum et maximum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, tota anima, tota virtute (Matth. XXII), quod non nisi in illo coelestis regni culmine ad integrum perfici posse certissimum est.
171 Decimum chrysoprasus.
172 Chrysoprasus est, viridis aureaeque commisturae, quoddam etiam purpureum iubar trahens, aureis intervenientibus guttis.
173 Nascitur autem in India.
174 Qui significat eos qui viriditatem aeternae patriae, perfectae charitatis fulgore promerentes, eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt.
175 Qui, quando in eo quod praesentem vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, iam velut in India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgorem ostendunt.
176 Et quia velut Sol in regno Patris fulgere, regique suo, cui nunc compatiuntur, tunc conregnare desiderantes exspectant, iure in decimo loco sunt positi.
177 Per denarium enim quo Dominicae vineae cultores remunerantur, aeterni Regis percipienda imago figuratur, ubi quod in nono gradu non poterat, perfecta dilectione Dei et proximi per omnia Decalogus implebitur.
178 Undecimum hyacinthus.
179 Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens; optimus qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit.
180 Hic autem non rutilat aequaliter, sed cum facie coeli mutatur.
181 Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit.
182 Indicat autem animas coelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo, quantum mortalibus fas est, conversationi propinquantes.
183 Quibus omni custodia discretionis cor servare praecipitur, ne vel nimia sensus subtilitate callentes, altiora se quaerere et fortiora se scrutari audeant (Eccli. III).
184 Gloria enim Domini celare verbum, id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari; vel rursum desidia torpente ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur.
185 Quin potius via regia gradientes, a dexteris et a sinistris per arma iustitiae tutati procedant (II Cor. VI), aptaque temporis observantia cum coelo faciem mutantes, suis inspectatoribus dicant: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V).
186 Quasi hyacinthus nubilo circumdatus, loquitur: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI).
187 Et iterum: Nihil enim iudicavi me scire inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. II).
188 Et quasi in serena luce visus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (Ibid.).
189 Duodecimum amethistus.
190 Amethistus purpureus est permisto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdamque leniter flammulas fundens, sed et quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed quasi vinum rubens, apparet.
191 Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus, humilem sanctorum verecundiam pretiosamque mortem designat.
192 Quorum videlicet mens principaliter in summis erigitur, etiam cum exterius perpeti abiecta cernuntur, Dominici semper inter adversa memores promissi: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII).
193 Quique flammam charitatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes, positis genibus implorant: Domine, ne statuas illis hoc peccatum.
194 Atque inter calicem passionis bibendum, illius potius vini quod laetificat cor hominis iugi recordatione debriantur (Psal. CIII), quod Dominus se novum cum discipulis suis in regno Patris bibiturum esse promisit (Matth. XXVI).
195 In iaspide ergo fidei viriditas.
196 In sapphiro, spei coelestis altitudo.
197 In chalcedonio flamma charitatis internae figuratur.
198 In smaragdo autem eiusdem fidei fortis inter adversa confessio.
199 In sardonyche, sanctorum inter virtutes humilitas.
200 In sardio reverendus martyrum cruor exprimitur.
201 In chrysolitho vero spiritualis inter miracula praedicatio.
202 In berillo, praedicantium perfecta operatio.
203 In topazio, eorumdem ardens contemplatio monstratur.
204 Porro in chrysopraso, beatorum martyrum opus pariter et praemium.
205 In hyacintho, doctorum coelestis ad alta sublevatio, et, propter infirmos, humilis ad humana descensio.
206 In amethysto, coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur.
207 Singulique lapides pretiosi, singulis sunt fundamentis deputati.
208 Quia licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto eius ornatur atque fundatur, spiritualis gratiae sint luce fulgentes, alii tamen per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alteri fides in eodem Spiritu, etc. (I Cor. XII).
209 Cuius artifex et conditor Deus, qui est fundamentum fundamentorum, et pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia eiusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret, omnia quaecunque habet Pater, propria possidet.
210 Unde in pectore summi pontificis iidem lapides et ipsi patriarcharum nominibus inscripti iubebantur imponi, ut pulcherrimo mysterio pandatur, omnia spiritualia chrismata quae singuli quique sanctorum viritim et ex parte percipiebant, in mediatore Dei et hominum homine Iesu Christo pariter et perfecte fuisse completa.
211 Haec de lapidibus pretiosis copiosius fortassis quam commaticum interpretandi genus decebat videor exposuisse.
212 Necesse enim erat eorum naturas patriamque diligenter exponere, deinde sacramentum investigare solertius, sed et ordinem numerosque prosequi.
213 Quantum vero ad ipsam rei profunditatem pertinet, videor mihi perpauca, et haec breviter strictimque dixisse.
214 Lectoremque supplex obsecro ut si recto me tramite viderit incessisse, agat Deo gratias.
215 Sin vero secus quam volebam evenisse deprehenderit, errori meo veniam mecum a Domino deprecetur.
216 Sed haec hactenus, videamus et reliqua.
217 Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas.
218 Omnis gloria capitis refertur ad corpus.
219 Et sicut lux vera quae illuminat omnem hominem (Ioan. I), sanctis donavit lumen esse mundi, sic et ipse, cum sit margarita singularis, quam negotiator sapiens venditis omnibus emat (Matth. XIII), suos nihilominus margaritarum fulgori comparat.
220 Et platea civitatis aurum mundum, etc. Iisdem metallis plateas componit, quibus civitatem iam dixerat adornatam; multi enim sunt etiam vitae latioris et inferioris, summis in Ecclesia cincti virtutibus, et puritate mentis et radio fulgent operis.
221 Et templum non vidit in ea, etc. Quamvis, inquit, lapidibus civitatem dixerim exstructam, non in aedificio tamen materiali significavi requiem esse sanctorum, quorum ipse Deus unica domus et lux et requies est.
222 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea.
223 Quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo aeterno sole deducitur per mundi tenebras.
224 Nam claritas Dei illuminabit eam.
225 Ipso enim lumine fruemur in patria, quo nunc regimur gradientes in via.
226 Eodem in formati inter bona malaque discernimus, quo tunc beatificati, sola quae bona sunt cernemus.
227 Et ambulabunt gentes per lumen eius.
228 Significat quod idem ipse Agnus nunc sit peregrinantibus via, qui tunc civibus vita.
229 Et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
230 Reges hic spirituales dicit, qui cunctas virtutum suarum divitias Ecclesiae conferant laudibus.
231 Et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic.
232 Lumen Agni perpetuum, imo ipsum pro lumine sempiterno in illa civitate, sublato noctis tempore, memorat futurum.
233 Quod autem portae non claudentur, plenissimae securitatis indicium est.
234 Non enim ibi iam dicitur: Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI), sed potius: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV).
235 Et afferent gloriam et honorem gentium in eam.
236 Eo quod ex omnibus gentibus sit congreganda.
237 Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, etc. Illius temporis describit Ecclesiam, quando, iam malis de medio segregatis, soli cum Christo boni regnabunt.
238 Sed et nunc omnis immundus et mendax non est in Ecclesia, nec videt lumen civitatis Dei qui eam odit, quia tenebrae excaecaverunt oculos eius.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.100


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XX. <<<     >>> XXII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XXI.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik