Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XX.
1 | Et vidi angelum . . . . habentem clavem abyssi, etc. Recapitulans ab origine, plenius exponit quomodo supra dixerit: Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit (Apoc. XVII). |
2 | Dominus ergo paterna praeditus potestate descendit in carnem cum principe mundi bella gesturus, atque illo ligato, vasa eius erepturus. |
3 | Et apprehendit draconem serpentem antiquum, etc. Diabolus deorsum fluens interpretatur. |
4 | Graece autem dicitur criminator. |
5 | Satan, adversarius sive praevaricator. |
6 | Draco ergo, propter nocendi malitiam; serpens, propter fallendi astutiam; Diabolus, propter status sui casum; Satan, propter obstinationem Domino adversandi nominatur. |
7 | Et ligavit eum per annos mille. |
8 | Id est, eius potestatem a seducendis hominibus qui liberandi fuerant cohibens refrenavit. |
9 | Quam si totam vi vel fraude permitteretur exercere, in tam longo tempore plurimos infirmorum deciperet. |
10 | Mille annos dixit partem, id est, reliquias mille annorum sexti diei in quo natus est Dominus et passus. |
11 | Et misit eum in abyssum. |
12 | In corda utique populi persecutoris. |
13 | Non quia ibi diabolus ante non erat, sed quia exclusus a credentibus amplius coepit impios possidere, qui non solum alienantur a Deo, verum etiam gratius odiunt servientes Deo. |
14 | Quod et Dominus visibiliter ostenditur, cum eum de hominibus in porcos excluderet. |
15 | Et clausit, et signavit super illum ne seducat amplius gentes. |
16 | Interdixit, et velut signaculo regali praeclusit, ne seducat gentes, sed quae in vitam destinatae sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur. |
17 | Post haec oportet eum solvi modico tempore. |
18 | Tunc solvetur, ut sanctus Augustinus ait, quando et breve tempus erit (nam tribus semis annis legitur totis suis suorumque viribus saeviturus), et tales erunt cum quibus belligerandum est, ut vinci tanto eius impetu insidiisque non possint. |
19 | Si autem nunquam solveretur, minus appareret eius maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique prospiceretur quam magno malo eius tam bene usus fuerit omnipotens Deus. |
20 | Et vidi sedes, et sederunt super eas, etc. Quid in istis mille annis quibus diabolus ligatus est agatur indicat. |
21 | Ecclesia enim, quae sedebit in Christo super duodecim thronos ad iudicandum, iam sedet, iudicans, quae a suo rege meruit audire: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI). |
22 | Et animas decollatorum propter testimonium Iesu, etc. Subauditur quod post hic dicturus est: Regnaverunt cum Christo mille annis. |
23 | Regnat itaque Ecclesia cum Christo in vivis et mortuis. |
24 | Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV). |
25 | Sed ideo martyrum tantum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant post mortem qui usque ad mortem pro veritate certaverunt. |
26 | Quod vero sequitur: Et qui non adoraverunt bestiam, etc. Simul de vivis et mortuis debemus accipere, qui sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti regnant cum Christo, iam nunc modo quodam tempori huic congruo, per totum hoc intervallum quod numero mille significatur annorum. |
27 | Caeteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. |
28 | Quicunque toto isto tempore quo agitur prima resurrectio, id est animarum, non audierunt vocem Filii Dei, et ad vitam de morte transierunt, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in secundam mortem, id est, aeterna tormenta, cum ipsa carne transibunt. |
29 | Haec est (inquit) resurrectio prima. |
30 | Utique qua resurgimus per baptismum, sicut Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III). |
31 | Sicut enim prima mors in hac vita est per peccata, cum anima quae peccaverit ipsa morietur, ita et prima resurrectio in hac vita est per remissionem peccatorum. |
32 | Beatus et sanctus, etc. Id est, qui servaverit quod renatus est. |
33 | Sed erunt sancti Dei et Christi. |
34 | Alia Editio habet, Sacerdotes Dei et Christi. |
35 | Non autem de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie vocantur in Ecclesia sacerdotes, sed sicut omnes Christi dicimur propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sumus unius sacerdotis. |
36 | De quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium (I Petr. II). |
37 | Et regnabunt cum Christo mille annis. |
38 | Retulit Spiritus, cum haec scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos, id est, usque ad finem mundi, unde posset dubitari. |
39 | De perpetuo enim regno manifestum est. |
40 | Et cum consummati fuerint mille anni, etc. Consummatos dixit a toto partem, nam sic solvetur ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis. |
41 | Sed praeter hunc tropum recte dicitur finitum tempus. |
42 | Non enim computandae sunt tam exiguae reliquiae, cum septingenti et quot Deus voluerit anni hora ab apostolo appellati sint. |
43 | Et exibit et seducet gentes, etc. Ad hoc tunc seducet, ut in hoc praelium congreget. |
44 | Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. |
45 | Exibit enim dictum est: in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. |
46 | Porro Gog et Magog, vel a parte totum significant, vel, iuxta interpretationem nominum, quae tectum et de tecto dicuntur, occultos et apertos indicant hostes. |
47 | Et tectum enim ipsi sunt, quia in eis nunc clauditur et regitur inimicus: et de tecto ipsi erunt, quando in apertum erupturi sunt odium. |
48 | Et ascenderunt super latitudinem terrae, etc. Non utique ad unum locum venisse, vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco coarctanda sit dilecta civitas, id est, Ecclesia. |
49 | Quam potius nomine latitudinis terrae in omnibus tunc gentibus persequendam, et nec militiam suam deserturam, vocabulo maluit intimare castrorum. |
50 | Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos. |
51 | Non extremum putandum est id esse supplicium, sed ignis potius invidentiae quo cruciabitur, adversitas de firmitate sanctorum. |
52 | Firmamentum est enim coelum. |
53 | Hic est ignis qui exiit ex ore testium Dei, et devorabit inimicos eorum. |
54 | Nam in novissimo die non super eos pluet ignem, sed congregatos ante se et iudicatos mittet in ignem aeternum, de quo et hic subditur: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, etc. Id est, diabolus ultimo iudicio in ignem mittetur aeternum, ubi et omnes quos praemisit, id est, maxima pars impiae civitatis. |
55 | Bestia quippe pro locis accipienda est, nunc diabolus, nunc Antichristus, nunc ipsa civitas impia. |
56 | Potest autem ignis nomine de coelo descendentis etiam repentinus impiorum interitus designari, cum Dominus adveniens interficiet Antichristum spiritu oris sui (II Thess. II). |
57 | Exponit latius quomodo iudicante Christo diabolus cum suis sit missus in ignem. |
58 | Et vidi thronum magnum candidum, etc. Eum se dixit in throno vidisse sedentem, a cuius aspectu fugit terra et coelum. |
59 | Peracto quippe iudicio esse designant coelum et terra, cum incipit esse coelum novum et terra nova, mutatione scilicet rerum non omnimodo interitu earum. |
60 | Praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII); non dixit et substantia. |
61 | Eadem namque in melius commutanda esse creditur. |
62 | Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. |
63 | Cum enim sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. |
64 | Et libri aperti sunt, etc. Alia Editio habet: Qui est vitae uniuscuiusque. |
65 | Libros ergo apertos Testamenta Dei dicit. |
66 | Secundum enim utrumque Testamentum iudicabitur mundus. |
67 | Librum vitae uniuscuiusque memoriam dicit gestorum nostrorum, non quod librum habeat commemoratorium, occultorum cognitor. |
68 | Et iudicati sunt mortui ex his, etc. Id est, ex Testamentis iudicati sunt secundum quod ex eis fecerunt, aut non fecerunt. |
69 | Possunt etiam libri, facta iustorum intelligi quorum dum ex comparatione reprobi damnantur, quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt Et dedit mare mortuos suos, etc. Hoc procul dubio prius factum est quam essent mortui iudicati. |
70 | Ideo recapitulavit quod intermiserat, et exsequitur ordinem, dicens: Et iudicatum est de singulis, etc. Significat autem corpora de terra, et animas de suis locis esse congregandas. |
71 | Bonas enim mortis nomine, quae tantummodo solutionem carnis, non autem et poenam perpessae sunt. |
72 | Malas autem inferni vocabulo designat. |
73 | Potest et ad litteram accipi, corpora omnia etiam quae fluctus absorbuit, vel bellua devoravit, esse resurrectura. |
74 | Quod Tychonius sic exponit: « Gentes quas hic inveniet vivas, ipsi sunt mortui maris. |
75 | Et mors et infernus dederunt mortuos suos, ipsae sunt gentes sepultae. |
76 | » Cum autem dixisset: Et iudicati sunt singuli secundum opera, breviter subiecit quomodo et mors infernus missi sunt in stagnum ignis. |
77 | Diabolum dicit et suos, quem supra in equo pallido sedentem infernus sequetur. |
78 | Repetit enim quod evidentius praeoccupando iam dixerat. |
79 | Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. |
80 | Quod vero ibi obscurius adiunxerat, quod et bestia et pseudopropheta, hic apertius edisserit. |
81 | Et qui non est inventus in libro vitae scriptus. |
82 | Id est, qui non est iudicatus a Deo vivus. |
83 | Unde mihi rectius dicere videntur, qui supra libros apertos conscientias singulorum et opera patefacta interpretantur. |
84 | Librum autem vitae praescientiam Dei (quae falli non potest) de illis quibus aeterna dabitur vita, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti. |
85 | Finito iudicio quo malos vidit damnandos, restat ut etiam de bonis dicat. |