monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XIX.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XVIII. <<<     >>> XX.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XIX.

1 Post haec audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, etc. Haec nunc ex parte dicit Ecclesia; tunc autem perfecte cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata.
2 Quae corrupit terram in prostitutione sua, etc. Duo meretricis facta commemorat, quae se videlicet malis corruperit, et bonos persecuta sit, quibus duobus cuncta reor pravorum crimina comprehendit.
3 Et iterum dixerunt: Alleluia.
4 Ecclesia Dominum super iudiciis eius indesinenti affectu collaudat.
5 Alleluia enim dicitur Laudate Dominum.
6 Denique psalmi qui principium habent Laudate Dominum, apud Hebraeos ab alleluia incipiunt.
7 Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum.
8 Ascendit dixit, non ascendet.
9 Semper autem in perditionem vadit Babylon, et iam crematur in parte, sicut Ierusalem transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite.
10 Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et quatuor animalia adoraverunt Deum.
11 Non labiorum tantum officio, sed summae dulcedine devotionis Ecclesia Deum veneratur.
12 Dicentes: Amen, alleluia.
13 Haec verba cum interpretari queant (nam in fidem sive veritatem et laudem Domini, ut dixi, transferuntur), propter reverentiam tamen sanctitatis primae illis linguae servatur auctoritas.
14 Nam et alleluia Dominicis diebus totoque Quinquagesimo tempore propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia.
15 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro, etc. Cum hoc imperat faciendum, et memorat factum, approbatam servorum laudem indicat electorum.
16 Pusilli, inquit, et magni, quia parvitas non nocet ingenii, cuius cor et lingua Domini laude repleta est.
17 Et audivi quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, etc. Magna vox canentium, magna cordis est devotio; quae multiplici repetitu laudis et ruinam impiorum, et gloriam Domini suorumque concelebrat aeternam.
18 Et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni.
19 Nuptiae sunt Agni, cum Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur.
20 Et uxor eius praeparavit se.
21 Operibus iustitiae semper insistendo spirituali se convivio et perenni regno dignam exhibuit.
22 Potest et iuxta Evangelii parabolam accipi, quae virgines narrat veniente sponso surgentes, suas ornare lampadas, id est, sua secum opera numerare, pro quibus aeternam percipere beatitudinem exspectant.
23 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendente candido.
24 Datum est illi factis suis indui.
25 Quo contra, impii, qui, iuxta Isaiam, telas araneae texunt, non operientur operibus suis.
26 Opera enim eorum opera inutilia.
27 Et dicit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt.
28 Non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est.
29 Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, profecto ad coenam Agni vocantur.
30 Haec verba vera Dei sunt.
31 Id est, veraciter evenient quae futura praedixi.
32 Vide ne feceris.
33 Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Supra dixerat: Ego sum primus et novissimus (Apoc. I).
34 Ostendit ergo angelum missum esse in figuram Domini et Ecclesiae.
35 Nam et in fine dicit: Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis (Apoc. XXII).
36 Habentium testimonium Iesu.
37 Postquam Dominus Iesus hominem assumptum super coelos elevavit, angelus ab homine timuit adorari, super se videlicet adorans hominem Deum, quod ante Incarnationem Domini ab hominibus factum, et nequaquam ab angelis prohibitum esse legimus.
38 Testimonium Iesu est spiritus prophetiae.
39 Quidquid enim spiritus prophetiae dixit, testimonium est Iesu, qui habet testimonium a lege et prophetis.
40 Ne me ergo, inquit, pro Deo adores, cum illius ego virtutibus testimonium perhibere venerim.
41 Hactenus de ruina Babylonis, abhinc de gloria Ierusalem futura.
42 Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, etc. Dominus qui est via, veritas et vita (Ioan. XIV), et cui per prophetam dicitur: Quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen (Isai. XXV): ad debellandas aereas potestates candidi corporis, id est, immaculati conscendit sedem.
43 Et in iustitia iudicat et pugnat.
44 Iudicat ut rex saeculorum.
45 Pugnat, quia in suis membris semper compassus dimicat.
46 Oculi autem eius sicut flamma ignis.
47 Oculos Dei aliquando praecepta dicit, aliquando spiritum.
48 Lucerna (inquit) pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII).
49 Et de Spiritu: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII).
50 Et in capite eius diademata multa.
51 In quo faciemus virtutem, in ipso multitudo sanctorum coronatum dicitur habere decorem.
52 Habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse.
53 Nisi ipse, ait, quia in illo est omnis Ecclesia.
54 Verbi enim Dei perfecta cognitio illis manifestatur, qui corpus Christi et membra esse meruerunt.
55 Eodem modo et Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Ioan. III).
56 Et vestitus erat veste aspersa sanguine.
57 Vestis Christi pro locis intelligi debet.
58 Hic ergo videtur ipsum opus indicare passionis, ut in equo albo nativitas incorrupta, in veste sanguinolenta mors innoxia, designetur.
59 Et vocabatur nomen eius Verbum Dei.
60 Quia idem qui homo passurus ad tempus apparuit, in principio Deus apud Deum erat (Ioan. I).
61 Verbum enim dicitur, quia nihil in substantia naturae eius visibile vel corporeum est, vel quia per eum omnia condidit Pater.
62 Cuius ad integrum notitia naturae sibi tantum, ut superius ait, et Patri cognita est. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), id est, ea pax qua Deus ipse sibi pacatus est omnem creaturae, sive humanae, sive etiam angelicae, transcendit intellectum.
63 Sapientiae enim eius non est numerus.
64 Nam quod dicitur: Et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI), id est, Filium et Patrem novit, ad modum creaturae respicit.
65 Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis.
66 Id est, Ecclesia in corporibus candidis imitabatur eum, quae propter agonem certaminis sui iure nomen accipit exercitus.
67 Vestiti byssino albo mundo.
68 Quod ipse superius exposuit iustificationes esse sanctorum, iuxta quod Psalmista ait: Sacerdotes tui induantur iustitia (Psal. CXXXI).
69 Et de ore ipsius procedit gladius acutus.
70 Sic et Isaias: Et posuit, inquit, os meum quasi gladium acutum (Isai. XLIX).
71 Et Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI).
72 Et ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei omnipotentis.
73 Calcat enim nunc quoque, donec extra civitatem calcet.
74 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
75 Hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit.
76 Ecclesiae autem non atramento, sed spiritu Dei vivi, in tabulis scilicet cordis inscribitur (II Cor. III).
77 Femore enim posteritas seminis designatur.
78 Unde et Abraham, ne posteritas eius alienigenis misceretur, inter se servumque suum tertium testimonium femur adhibuit.
79 De quo Apostolus tanquam mortuo fratri semen suscitans, ait: In Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV).
80 Potest et sic intelligi, quod Ecclesia serviendo in Christo regnet, et dominetur dominantium.
81 In vestimento etiam idem nomen describitur, quia mysterio nativitatis et opere passionis illius nobis maiestas regnumque aperitur.
82 Exponit in sequentibus quid hic habitus regis et exercitus significet, laborem videlicet novissimi certaminis et gloriam regni sequentis.
83 Et vidi unum angelum stantem in sole, etc. Id est, praedicationem in Ecclesia, quae quanto magis premitur, tanto lucet clarius, et liberius intonat.
84 Dicens omnibus avibus, etc. Aves appellat sanctos, in coeli vita degentes: Ubicunque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae (Matth. XXIV).
85 Quos in unum corpus redigens, dixerat aquilam volantem in medio coeli.
86 Venite, congregamini ad coenam magnam Dei, etc. Venite, inquit, qui esuritis et sititis iustitiam (Matth. V), ad epulas regni venturi, ubi, superborum furore represso, divinae iustitiae luce satiemini.
87 Et carnes equorum et sedentium in ipsis.
88 Hos reor equites illos esse quos in apertione sigillorum contra equum Domini album venisse descripserat.
89 Et vidi bestiam, et reges terrae . . . ad faciendum praelium, etc. Coena illa Dei quomodo parata sit exponit, diabolo scilicet Ecclesiam impugnante, sed victo.
90 Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris, etc. Videtur significare diabolum et Antichristum tanto maiore quam caeteros homines vel daemones poena plectendos, quanto gravius est viventem flammis concremari sulphureis, quam cito moriturum ictu gladii trucidari.
91 Nisi forte praeoccupatam in eos divinam significat adversionem.
92 Qui enim non crediderit, iam iudicatus est (Ioan. III).
93 Sive Antichristum pseudoprophetam dictum, sive haereticos intelligas.
94 Nullus enim mortalium durius peccat haereticis, qui Christum postquam cognoverint, negant Et omnes aves saturatae sunt de carnibus eorum.
95 Si nunc laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum, quanto tunc amplius, cum ipsi iudici praesens, unus cum eo spiritus efficietur.
96 Possunt autem aves etiam immundi spiritus intelligi, qui de suorum interitu satientur.
97 Hanc coenam Tychonius sic exponit: « Omni tempore comedit Ecclesia carnes inimicorum suorum, dum comeditur ab eis, satiabitur autem in resurrectione de eorum carnali opere vindicata.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.92


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XIX.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik