Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XVIII.
1 | Et post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, etc. Angelus hic fortis et illuminans terram, et ipse Dominus incarnatus, et Ecclesiae doctores possunt intelligi; qui coelesti lumine praediti, casum mundi praedicant, dicentes: Appropinquavit regnum coelorum (Matth, III, IV). |
2 | Cecidit, cecidit Babylon magna, etc. Ne timeas (inquit), o Ierusalem, terrenae potentiam civitatis, quae eo ipso spiritualiter cadit, quo tibi nefandorum praevalet infestatione civium. |
3 | Isaias quoque describit Babylonem monstris inhabitandam immundis. |
4 | Nulla est enim nisi diaboli civitas, quae omnem animam capiat immundam, in qua omnis immunditia per orbem commoratur. |
5 | Et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt. |
6 | Divites peccatis dici eos qui pro abundantia temporali suas infelici mercatu animas commutant. |
7 | Nam nimietas luxuriae pauperes potius quam divites facit. |
8 | Exite de illa, populus meus, etc. Sic et Isaias: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis. |
9 | Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII). |
10 | Praenuntiata Babylonis ruina, inducit discessionem, quae est Babylonis ruina. |
11 | Cum enim discesserit Lot a Sodomis, funditus tollentur. |
12 | Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis. |
13 | De Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles. |
14 | Et duplicate duplicia secundum opera eius. |
15 | Ut quae temporalibus fruebatur deliciis tormentis crucietur aeternis. |
16 | Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, etc. Quia praesentibus delectata luxuriis ultionem noluit praecavere futuram, ideo in brevi tempore et spirituali et carnali clade punietur. |
17 | E contrario autem cives coelestis patriae, qui proponunt Ierusalem in principio laetitiae suae, nolunt in terra aliena canticum Domini resonare (Psal. CXXXVI), id est, in praesenti percipere gaudium futuro saeculo debitum. |
18 | Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, etc. Hic fletus regum, et mercatorum et nautarum Babylonis, dupliciter intelligi potest, vel cum in die iudicii, tota mundi gloria pereunte, impiis sola praeteritae vitae praesentia remanserit, dicentibus: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt haec omnia, tanquam umbra (Sap. V). |
19 | Vel cum in praesenti, rerum affluentia cessante, et contritione gentium diversarum instante, pravorum voluntatibus adimplendis circumfluens, carnalium deliciarum ablata fuerit occasio. |
20 | Cum viderint fumum incendii eius. |
21 | Id est, indicium perditionis, quoniam fumus ignem praeit. |
22 | Quid enim est aliud grassatio ista mundi et contritio, quam fumus instantis gehennae? Longe stantes propter timorem tormentorum eius. |
23 | Longe stantes non corpore, sed animo, dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et potentiam pati videt. |
24 | Dicentes: Vae, vae, civitas illa magna Babylon, etc. Spiritus dicit nomen civitatis, verum illi mundum plangunt exiguo admodum tempore poena interceptum, omnemque industriam labe factatam cessare. |
25 | Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam, etc. Cunctas mundi pompas, et ea quae vel sensibus corporis suavia, vel externis sunt usibus accommoda, deficere lugent. |
26 | Species enim metallorum ad visum, odoramenta ad olfactum unguenta ad tactum, vinum, triticum et oleum ad gustum, pertinent. |
27 | Iumentorum porro et mancipiorum vocabulo caetera humanitatis auxilia perire quaeruntur; duplici genere, ut dixi, quod deficiant ista mundo moriente, vel quod miseri superstites eorum interitum qui mundi gaudia morte reliquerunt quasi suae civitatis ruinas deplorent, qui et ideo, metu poenae similis, longe stare dicuntur. |
28 | Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt. |
29 | Ubicunque dicit Spiritus ditatos ab ea, delictorum divitias significat. |
30 | Inferius enim ubi iniustorum vox est dicentium: Vae, vae, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes qui habent naves in mari, rerum divitiae intelliguntur. |
31 | Putant enim suae factionis solertia se esse ditatos. |
32 | Quae amicta erat byssino et purpura et cocco. |
33 | Nunquid civitas amicitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supradictis exspoliantur. |
34 | Et omnis gubernator, et nautae longe steterunt, etc. Nunquid omnes mare navigantes adesse poterunt, ut videant incendium civitatis? Sed omnes saeculi cultores et operarios dicit timere sibi, videntes spei suae ruinam. |
35 | Dicentes: Quae est similis civitati huic magnae? Id est, non posse mundum in integrum restitui Et miserunt pulverem super capita sua. |
36 | Id est principum suorum faciem exprobrantes; a quibus seducti peribant; vel cordis sui, quod est principale hominis, sera poenitentia vesaniam accusantes. |
37 | Quoniam una hora desolata est. |
38 | Nota singulas lugentium personas non solum iacturam divitiarum, sed et repentinam improvisamque deflere ruinam saeculi fallentis. |
39 | Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae. |
40 | Sic et Dominus in Evangelio ruinam mundi praedicens addidit: Cum videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra (Luc. XXI), id est, exhilarate corda. |
41 | Quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa. |
42 | Hoc est illud quod iudicium animae sanctorum magno clamore quaerebant: Usquequo, Domine Deus, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI)? Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum; et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon. Sive (ut alia dicit Editio): Sic impetu deiicietur Babylon magna civitas. |
43 | Civitas saeculi pro peccatorum pondere et errore, instabili molae comparatur. |
44 | In circuitu enim impii ambulant. |
45 | Quae iure fluctibus ultionis absorbetur, quia cives Ierusalem fluctibus oppressit infidelitatis, cum super flumina Babylonis sedentes, coelestis Sion absentiam flerent. |
46 | Ait enim Dominus auctores scandali tali poena plectendos. |
47 | Et Ecclesia quidem lapidi similatur, sed stabili et firmo, qui tempestatum spernat incursus. |
48 | Potest mola etiam pro contritione poenarum intelligi. |
49 | Nam et beatus Ignatius fertur dixisse passurus: « Frumentum Dei sum, bestiarum dentibus molar, ut panis mundus efficiar. |
50 | » Vox citharaedorum et musicorum, etc. De illis quinque sensibus sonum distulerat, quem nunc inter alia de mundo dicit auferri. |
51 | Ac si diceret: Quod visu pulchrum, auditu canorum, tactu planum, odoratu suave, gustu delectabile, de saeculo transiturum est. |
52 | Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, etc. Omnia, inquit, quae ad usum vel iucunditatem humanae vitae pertinent, tolluntur ab impiis. |
53 | Et adiecit causam, dicens: Quoniam mercatores tui erant principes terrae. |
54 | Id est, quoniam in vita tua percepisti bona (Luc. XVI). |
55 | Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, etc. Nunquid eadem civitas occidit apostolos, quae et prophetas, aut omnes sanctos? Sed haec est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatis suae omnis. |
56 | Nam septem generationes descriptae sunt Cain. |
57 | In eius civitatis aedificium funditur omnis sanguis iustus a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII), id est, populi et sacerdotis. |