Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XVII.
1 | Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae. |
2 | etc. Perditorum multitudo, quae, relicto Creatore, daemonibus se prostravit constuprandam, in fluctibus, id est, in discordia populorum sedere memoratur. |
3 | E contrario autem multitudinis credentium erat cor unum et anima una. |
4 | Quos despondit Apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo. |
5 | Cum qua fornicati sunt reges terrae, etc. Universitas partibus praeeminet. |
6 | Reges enim et inhabitatores terrae sunt singuli terrena superbe petentes, quos illecebra saeculi, vitiorum libidine constuprat, et insania mentis debriat. |
7 | Et abstulit me in desertum in spiritu. |
8 | Desertum ponit divinitatis absentiam, cuius praesentia paradisus est. |
9 | Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, etc. Diabolus impietate cruentus, blasphemus, inflatus, corruptelam pravorum fastu praesumptionis extollit. |
10 | Habentem capita septem et cornua decem. Id est, habentem reges mundi et regna, quorum et Domino gloriam in monte monstravit. |
11 | Et septenario enim saepe et denario numero, ut supra diximus, universitas indicatur. |
12 | Et mulier erat circumdata purpura et coccino. |
13 | In purpura fucus simulati regiminis, in coccino cruentus habitus impietatis demonstratur. |
14 | Et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis. |
15 | Id est omnibus illecebris simulatae veritatis. |
16 | Quid sit denique intra hanc pulchritudinem, exponit, dicens: Habens poculum aureum, etc. Aureum poculum plenum immunditiarum hypocrisis est, quia hypocritae foris quidem parent hominibus quasi iusti, intus autem pleni sunt omni spurcitia. |
17 | Quod enim virus in auro, hoc est, bestia sub habitu meretricis latens. |
18 | Et in fronte eius nomen scriptum mysterium, etc. Haec quidem corruptela statim in ipsa facie nutrix ostenditur esse vitiorum, sed quia prudenti tantum ratione discernitur, maxime pretiose ornata, mysticum hoc esse nomen indicatur. |
19 | Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, etc. Unum est corpus adversum intus ac foris: quod licet videatur loco separatum, in commune tamen unitate spiritus operatur. |
20 | Sic pronepotes pravorum sensu Zachariam lapidasse accusantur, cum ipsi non fecerint. |
21 | Et miratus sum, cum viderem illam, admiratione magna. |
22 | Et dixit mihi angelus: Quare miraris? etc. Id est, diabolus quondam in mundo principabatur, qui, Domino crucifixo, eiectus est foras; in fine autem mundi, de carceris sui laxatur ergastulo, spiritu oris Domini peribit in aeternum (II Thess. II). |
23 | Tychonius bestiam ad omne corpus diaboli refert, quod decedentium et succedentium sibi generationum pro cursu suppleatur. |
24 | Maxime, quia mulierem, quam super aquas multas, id est, populos sedentem ostendere promiserat, super bestiam ostendit sedentem. |
25 | Septem capita, septem montes sunt, etc. Capita, inquit, bestiae, reges mundi sunt, ob tumorem superbiae montibus adaequati praecelsis. |
26 | In quibus lasciva requiescit impietas, ut et vi premant et fraude decipiant. |
27 | Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit. |
28 | Cum in septenario numero plenitudinem mundani descripsisset imperii, cuius ultima pars, id est, Antichristi nondum venerat regnum, consequenter quinque reges praeteriisse, sextum adesse, septimum venturum esse testatur. |
29 | Et cum venerit, oportet eum brevi tempore manere. |
30 | Quia et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit. |
31 | Profecto ut et superbiam terreat, de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat, de brevitate. |
32 | Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, etc. Antichristus qui in fine saeculi regnaturus est, propter eiusdem quidem corporis impiorum, cui caput est, unitatem, ad regnorum mundi pertinet numerum; sed propter singularem nequitiae potentiam, sui etiam loci proprii continetur ordine. |
33 | Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, etc. Nondum regna mundi in persequendo Ecclesiam, suam plene potentiam demonstrarunt: quae licet nunc quoque plurimis dominentur, acrior tamen erat gloriationis insanae potentia, cum etiam signis deceperint plurimos. |
34 | Quidam, persecutione novissima propinquante, decem reges futuros, qui orbem inter se dividant, iuxta Danielis quoque prophetiam, interpretantur, qui de bestia quarta dixit: Et habebat cornua decem; et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum; et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius (Dan. VII); et Antichristum, de Babylone natum, Aegypti regem et Africae et Aethiopiae superaturum, quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittant. |
35 | Alii autem ad praevaricationem significandam in undenario numero positum dicunt Antichristum. |
36 | Undecim enim denariae perfectionis transgressionem designant. |
37 | Sed potestatem tanquam reges una hora accipient post bestiam. |
38 | Tanquam reges dixit, quia velut in somnis regnant, qui Christi regno adversantur. |
39 | Hi unum consilium habent, etc. Id est pari consensu tota intentione diabolo militant, hoc est enim post bestiam accipere regnum, diabolum imitando, Christo adversari. |
40 | Hi cum Agno pugnabunt, etc. Ne saevitiam hostis antiqui humana timeret infirmitas, septicipitem describit bestiam saecularis regni cornibus armatam, Christo triumphante devinci, quem in suis triumphare designans adiecit: Et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. |
41 | Praemisit bene electi, multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
42 | Et decem cornua quae vidisti, etc. Gloriam mundi, quam nunc lascivo complectuntur amore, maximo tunc incipient odio detestari, cum se Agno vincente viderint in fine damnandos. |
43 | Potest et aliter intelligi, sive quod inter superbos semper iurgia sint, sive quod omnis qui diligit iniquitatem odit animam suam (Psal. X). |
44 | Et desolatam facient illam et nudam. |
45 | Ipsi enim per iram Dei desertum faciunt mundum, dum ei dediti sunt, et iniuste utuntur. |
46 | Et carnes eius manducabunt, etc. Luxibus eam solitis destitutam gehennae ignibus comburent. |
47 | Deus enim dedit in corda eorum, etc. Deus, inquit, iudex iustus fortis, et cui iustitia semper placita est, talia permisit impiis pro poena peccati prioris operari: pro quibus merito finem totius imponeret orbis, sicut in Sodomis et diluvio factum Evangelia testantur. |
48 | Ut dent regnum suum bestiae, etc. Id est, diabolo pareant, donec consummentur Scripturae, quibus Deus dixit quarto regno terram consummare, sicut in Daniele legimus: Quartum erit regnum super terram, quod istis omnibus regnis praevalebit. |
49 | Et universam terram devorabit, et evertet, et delebit (Dan. VII). |
50 | Et mulier quam vidisti est civitas magna, etc. Sic et infra sponsam Agni contemplari iussus, vidit civitatem sanctam descendentem de coelo. |
51 | Quam cum describeret: Et reges (inquit) terrae afferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI). |
52 | Duae sunt enim in mundo civitates: una de abysso, altera de coelestibus oriens. |
53 | Unde et eamdem impietatem, quam sub habitu meretricis nudatae atque combustae descripserat, nunc desertae civitatis comparat ruinis. |