monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XVI.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XV. <<<     >>> XVII.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XVI.

1 Et audivi vocem magnam: Ite et effundite septem phialas, etc. Data est potestas Ecclesiae iudicium irrogare damnandis, et absolutionem misericorditer dare conversis.
2 Et omnibus quidem angelis in terram fundere mandatum est; sed iidem terreni homines pro varietate peccatorum varia quoque vocabula sortiuntur, ut sicut praedicationis et vindictae, sic etiam noxae plenitudo septenario numero censeretur.
3 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram.
4 Duplici modo praedicatores phialas irae Dei effundunt, dum poenas impiorum vel eisdem impiis irrogant spiritualiter iudicando, ut Petrus Simoni: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); vel sanctae Ecclesiae manifestant praedicando, ut idem dixit: Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II).
5 Potest et tertius modus intelligi, quo quisque peccator, audita praedicatione veritatis, graviori contradictionis vulnere corrumpitur.
6 De quo Dominus: Si non venissem, inquit, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Ioan. XV).
7 Et factum est vulnus saevum, etc. Qui, Domino derelicto, diabolum venerantur, eiusdem impietatis vulnere pessimo spiritualiter interibunt.
8 Et secundus effudit phialam suam in mare, etc. Qui non solum charactere notantur Antichristi, sed et servorum Christi, stabilitatem undis amarae persecutionis insectantur, spirituali iam ultione, quam sanguinem vocat, punientur; et qui se vivere iactabant, mortis probabuntur auctori serviisse.
9 Et tertius effudit phialam suam super flumina, etc. Et hi quoque qui, ut suum virus incautis infundant, dulcia se propinare fingunt, digna plagae perennis ultione plectentur.
10 Et audivi angelum aquarum dicentem, Iustus es, etc. In angelo aquarum, omnes angelos populorum dicit, interiori affectu divinis laudibus concrepantes, quod vindicans sanguinem servorum suorum homicidas morte potaverit.
11 Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua.
12 Quod sunt angeli, hoc est et altare Deo gratias agens, id est, interior affectus sanctorum, vel angelorum, vel hominum, qui docendo populis praesunt.
13 Et quartus effudit phialam suam in solem, etc. Persecutores Ecclesiae, qui, solis instar ardentis, semen verbi Dei arefacere moliuntur, futuro cremandi sunt ardore gehennae.
14 Vel si solem, splendorem sapientium interpretaris, non angelo solem perfundenti, sed eidem soli datum est aestu afficere homines et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi, infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt.
15 Quamvis et aestus, ut diximus, possit intelligi, quod diaboli corpus de stabilitate sanctorum irremediabiliter cruciatur, et ad blasphemandum incitatur.
16 De quo propheta: Zelus, inquit, apprehendit populum ineruditum; et nunc ignis adversarios comedit.
17 Et nunc utique excepto, scilicet ultimi illius igne iudicii.
18 Et aestuaverunt homines aestu magno.
19 Inpraesentiarum quidem, quantum permittitur, clarificat suos diabolus.
20 Quam claritatem et laetitiam Spiritus sanctus plagas definivit et dolores.
21 Nam et supra legimus exercitum diaboli occidisse homines igne, fumo et sulphure.
22 Non quod perspicue occiderit, sed his poenis consentientes destinaverit.
23 Et quintus effudit phialam suam etc. Sedes bestiae, id est, regnum eius, tanquam iudiciaria potestas, huiusmodi plagis, id est, terrenae felicitatis falsa contenebratur laetitia, et lucis efficitur aliena, ut Psalmus: Deiecisti, inquit, eos dum allevarentur (Psal. LXXII).
24 Non enim dixit, postquam elevati sunt.
25 Et commanducaverunt linguas suas prae dolore.
26 Sicut iustus labores fructuum suorum manducabit, ita impius quoque dignis blasphemiae suae poenis expositus quasi lingua sua saturatur.
27 Sibi ergo nocebant blasphemantes ex ira Dei, qua transpuncti gaudia existimabant.
28 Et blasphemaverunt Deum coeli, etc. Non ad ipsorum duritiam retulit, sed ad iustam indignationem Dei, qui tale genus plagae dedit, in quo non recordentur.
29 Nam quis corporaliter afflictus, non sentiat manum Dei sicut Antiochus? Blasphemaverunt enim, dixit, non aperte, sed in peccatis luxuriantes.
30 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten, etc. Pereunte populo, Babylonis affluentia, in quo nihil vivum, nihil viride, quod igni aptum non sit, remanebit.
31 Hoc est quod supra dixit: Aruit messis terrae (Apoc. XIV), sancti regis obviam Soli iustitiae properant.
32 Aliter.
33 Sicut dum superbit impius, incenditur pauper, ita pestilente flagellato sapiens astutior fiet.
34 Solito autem more praetermisso, septimo angelo recapitulat ab origine breviter.
35 Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, etc. Spiritus diaboli, et Antichristi, et praepositorum corporis eius, qui pro numero partium unius corporis trifarius dicitur, ranis similatur, animantibus scilicet loco, visu, molestoque strepitu horrentibus.
36 Quae cum aquarum incolae videantur, in sordibus tamen et coeno volutantur.
37 Hypocritae quippe aquam vitae suis promittentes, in sordibus quas credentes in aqua deponunt mortui delitescunt.
38 Sic Pharao, qui ut populum perderet in baptismo, post eum introire ausus, ibidem necatus est.
39 Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa.
40 Ita namque sicut etiam per magos Pharaonis credendi sunt signa facturi.
41 Nec immerito eorum meminit facta mentione ranarum, nisi ut ministros Satanae tunc quoque similia praedicaret signa facturos.
42 Usque ad signum enim ranarum suis magi incantationibus valere permissi sunt.
43 Et procedent ad reges totius terrae, congregare illos in praelium, etc. Sicut sancti reges sunt, quibus, Euphrate siccato, via panditur Orientis, ita etiam pravi reges terrae dicuntur, qui non ex toto orbe ad unum locum congregati, sed suo quaeque gens in loco sanctos impugnent.
44 Diem autem Domini magnum, totum tempus dicit a Domini passione.
45 Potest et dies accipi iudicii; cum exercitus diaboli per totum tempus vitae praesentis congregatus Domino regi prosternendus occurret.
46 Ecce venio sicut fur.
47 Alia editio consequentius habet: Ad diem magnum Dei omnipotentis.
48 Ecce venit ut fur.
49 Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, etc. Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI), qui turpitudinem vitae reprehensibilis ante iustorum oculos in iudicio subsequentis boni operis tegmine velant.
50 Et in Evangelio, Dominus, in exemplo furis cavendi, servos vigilare praecipit.
51 Et congregabit illos in locum qui vocatur Hebraice Hermagedon.
52 Hunc locum alibi exponit, dicens: Congregavit illos in praelium, et circumierunt castra sanctorum, et civitatem electam (Apoc. XX), id est, Ecclesiam.
53 Potest et e contrario locus impiorum diabolus intelligi, qui in homine perdito, tumore usurpatae Deitatis inflato, priores, id est, quondam a Domino interdictas, recuperare se gaudebit insidias.
54 Hermagedon enim conresurrectio in priora, sive mons globosus interpretatur.
55 Et septimus effudit phialam suam in aerem, etc. Sicut supra sanguis ultionis usque ad frenos equorum, immundos videlicet spiritus exivit, sic et hic cum easdem potestates aerias novissima perfunderet ultio, factum esse, id est, finis adesse narratur, quando (ut Apostolus ait) novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV).
56 Hactenus sub plagarum nomine persecutio novissima describitur, quas Tychonius omnes a contrario vult intelligi.
57 Plaga est, inquiens, insanabilis, et ira magna accipere potestatem peccandi maxime in sanctos, nec corripi adhuc maiore ira Dei.
58 Proventus enim beatitudinis malorum mors est, sicut e contrario tormenta et humiliatio Ecclesiae claritas est.
59 Nam ipso tempore illaesus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis, quasi qui acceperit totam saeviendi potestatem.
60 Nec opus erit tunc adimpletione peccatorum, et irae consummatione aliquem malorum flagellari, et a furore compesci.
61 Recapitulat ab eadem persecutione, ruinam describens impiae civitatis.
62 Et facta sunt fulgura et voces, etc. Cum in fine saeculi talis fuerit tribulatio, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV), signa pariter maxima clarebunt.
63 Sed utrum a parte bonorum, an a parte malorum, an ex utraque parte sibi altrinsecus coeant, non hic satis elucet.
64 Sicut Moysi et magis factum est Pharaonis.
65 Et facta est civitas magna in tres partes.
66 Triforme bellum impia civitas infert Ecclesiae Christi.
67 Quam gentiles et Iudaei aperto certamine, haeretici subdola defectione, falsi fratres pravis infestant exemplis.
68 Quod et supra in tribus equis malis, roseo, nigro et pallido, figuratum est.
69 Et civitates gentium ceciderunt.
70 Id est, omne robur fiduciaque gentium.
71 Iucunditas enim impiorum ruina est magna, et gaudium iniqui perditio.
72 Et Babylon magna in memoriam venit ante Deum, etc. Tunc Babylon cadit, aut iram Dei bibit, cum potestatem accipit adversus Ierusalem, praecipue novissimam.
73 Propterea ipsam dixit cecidisse terrae motu quem facit Ecclesiae.
74 Quod si ad diem iudicii referas, ibi impius in memoriam Deo veniet, qui nunc dicit in corde suo: Oblitus est Deus.
75 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
76 Ecclesia, quae, propter stabilitatis eminentiam, insulis comparatur ac montibus, a persecutorum se cauta fluctibus abscondit.
77 Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in homines.
78 Grando irae Dei talento similatur, quae et pondere gravis et aequa iudicio, pro diversitate culparum, singulis infligatur.
79 Et omnes plagae Aegypti figurae fuerunt plagarum spiritualium.
80 Et blasphemaverunt homines Deum, etc. Quia alia peccata causa sunt peccati, alia poena peccati, alia utrumque. Sicut Isaias: Ecce tu (inquit) iratus es, et peccavimus (Isai. LXIV).
81 Hic blasphemare Deum propter grandinem, et peccatum agnoscitur, et poena peccati.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.81


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p5, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XVI.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik