monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XV.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified >>> Beda, Explanatio Apocalypsis, p5, XVI.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER TERTIUS., CAPUT XV.

1 Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile.
2 Instaurato rursus ordine, easdem plagas persecutionis novissimae narraturus, intentum fieri voluit auditorem dicendo: Signum magnum et mirabile.
3 Angelos septem.
4 Id est, Ecclesiam septiformi gratiam plenam.
5 Habentes plagas septem novissimas.
6 Quoniam in illis consummata est ira Dei, novissimas dixit: quia semper ira Dei populum percutit contumacem septem plagis, id est perfectis, sicut frequenter in Levitico: Et percutiam, inquit, vos septem plagis (Levit. XXVI).
7 Quae novissimae futurae sunt, cum Ecclesia de medio eius exierit.
8 Et vidi tanquam mare vitreum mistum igni.
9 Fontem videlicet baptismi perlucidum, igne sancti Spiritus consecratum.
10 Vel etiam quod ad ignis pertinet qualitatem, martyrio rubricatum.
11 Et eos qui vicerunt bestiam et imaginem eius, etc. Qui fraudes vincunt bestiae, consequenter igneo baptismo superstare videntur, studentes, iuxta Apostolum, supercertari semel traditae sanctis fidei (Iud. III).
12 Habentes citharas Dei, et cantantes, etc. Id est, corda laudantium Deo dicata gerentes, et utriusque Testamenti veritate canora.
13 Vel carnem ligno passionis extentam.
14 Ubi non tantum sonus vocis, sed etiam boni operis significatur effectus.
15 Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, etc. Hoc carmen in utroque reperi Testamento, ubi Dominus et verax et misericors, a cunctis canitur saeculis iudex adorandus.
16 Repetit quod proposuerat, dicens: Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo.
17 Concinit carmini visio.
18 Ut enim Dominus a cunctis posset gentibus adorari, templum illud secretorum Dei, unius quondam urbis moenibus inclusum, toto iam spiritualiter coepit orbi reserari.
19 Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo.
20 Hoc est, quod Marcus ait: Illi autem profecti praedicaverunt ubique.
21 Vestiti lapide mundo candido. Quotquot (ait Apostolus) in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III).
22 Ipse est enim summus lapis angularis electus.
23 Vel si numerum singularem pro plurali positum intelligas, varia virtutum ornamenta significat.
24 Alia translatio linteamen candidum habet, mortificationem cordis doctoribus indicens, iuxta illud: Castigo corpus meum et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX).
25 Et praecincti circa pectora zonis aureis.
26 Qui praedicare fortia velit, non solum mortificet corpus, sed et pectus auro sapientiae stringat.
27 Vel certe zonis aureis pectora stringere est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius Dei amoris vincula restringere.
28 Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis, etc. Istae sunt phialae quas cum odoribus ferunt animalia et seniores, qui sunt Ecclesia, qui et septem angeli.
29 Eaedem quippe phialae, et suavitatem supplicationum et iram suppliciorum continere dicuntur, cum a sanctis pro regni Dei adventu funduntur, quando iudicia Dei non iam occulta sicut abyssus, sed aperta ut phialae, iustis latura salutem, impiis vero praedicuntur inferre perniciem, sicut Apostolus ait: Quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II).
30 Et impletum est templum fumo, etc. Praedicatura gentibus Ecclesia, prius ipsa charitatis igne calescens, fumum piae confessionis emittit, gratias Deo super inenarrabili dono eius agens.
31 Et nemo poterat introire in templum, etc. Nemo potest Ecclesiae membris incorporari, nisi qui mysteria fidei audiens discit a praedicatoribus, quia Iesus constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
32 Quod si fumum abdita iudiciorum Dei interpretaris arcana, mortalibus haec impenetrabilia manent et clausa, donec, finitis praesentis saeculi plagis, adveniat Dominus, qui et illuminet et abscondita tenebrarum (I Cor. IV), et manifestet quantum vel utilitatis ad probandam Ecclesiae fidem, vel iustitiae ad excaecandos Iudaeos qui charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, adventus conferat Antichristi.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.80


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified >>> Beda, Explanatio Apocalypsis, p5, XVI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT XV.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik